Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

92 seu a negotiis distracto accedant; verum ante illud mentem recolligant, et pia tanti operis consideratione devotionem in se excitent. Praecipue vero conscien­tiam suam discutiant, num lethalis criminis sibi sint conscii: et si tales se esse deprehenderint, absque praemissa confessione non celebrent; aut si copiam Confessarii non habuerint, et tamen ex officio cele­brare debuerint, contritionem perfectam eliciant, ac post celebrationem quam primum confiteantur. Trid. Sess. ij. c. 8. de Euchar. In ipsa sacri lectione ad­hibeant gravitatem in gestibus, ac ardorem in ver­bis; rubricas omnes exacte observent; cuncta pie, ac reverenter exprimant; et neque nimis longo, ne­que nimis brevi tempore celebrent. Summa quippe indecentia, imo impietas est, si quis impetuose ad celebrandum currat, ac praepropera, et tumultuosa festinatione sacrum absolvat. Ideo omnes celebrantes commonefacimus, ut mediam circiter horam, seu ad minus viginti aliquot minuta divinae huic operationi impendant. Quos enim infra viginti minuta, aut alias irreligiose sacrum celebrare cognoverimus, eos, tam­quam indignos, ab altaris ministerio arcebimus. Post Missam congruum pariter temporis spatium debitae gratiarum actioni impendant; nec illico abjectis sa­cerdotalibus vestibus ad profana negotia recurrant. Ob summam gloriam, quae Deo. et ob summam utilitatem, quae hominibus per Missae sacrificium confertur, omnino optamus, ut quivis Sacerdotes singulis per annum diebus illud peragant. Verum tametsi aliqui extra curam animarum collocati diebus profestis omiserint, volumus tamen, ut hi etiam om­nibus festis, et dominicis celebrent. In cura autem animarum existentes tum Parochi, et parochiarum Administratores, tum Capellani, seu saeculares, seu

Next

/
Thumbnails
Contents