Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— §9 -atque tunc maxime, velut tempore opportunissimo, pro suis indigentiis divinum suum hospitem roget. Demum summos s. Eucharistiae effectus declarent: quod nimirum hujus sumtio gratiam sanctificantem conferat, peccata venialia remittat, adversus omnia peccata, inprimis carnis, hominem corroboret, sua­vitatem spiritus in animam infundat, et saepe etiam corporis sanitatem adferat. Sicut enim juxta Apo­stolum l.cit.v.30. ob indignam Eucharistiae sumtio­­nem inter Corinthios multi infirmi, et imbecilles fuerunt. et dormierunt, seu mortui sunt multi : ita certe ii, qui Eucharistiam digne suscipiunt, corporis etiam vale­tudinem, et longiorem vi! am non raro consequuntur. Haec omnia cum alias per annum, tum prae­cipue dum confessio, et communio paschalis, cujus tempus a Dominica secunda Quadragesimae usque festum Ascensionis Domini inclusive pro majori po­puli nostri fidelis opportunitate quotannis perdurare statuimus, aut aliae majores festivitates, quibus po­pulus ad haec sacramenta accessurus est, imminent, Parochi pluribus dilucident. Eapropter omni tempore sufficientes consecratas particulas pro usu infirmorum, ac aliorum communicare volentium habeant, quas in aestate quovis octavo, in hyeme quinto decimo die, veteribus absumtis, renovent, et in calice, seu ciborio decenter conservent, tabernaculo ab omnibus aliis ecclesiae supellectilibus, etiam s. reliquiis vacuo in­cludant, hujus clavim non in altari, vel apud Ludi- Magistrum, aut Aedituum, verum apud semet ipsos retineant, atque ardentem lampadem coram eodem continuo teneant. Adhibeant denique curam, ut s. viaticum publice ac decore ad aegrotos deferant, ut solennitatem corporis Christi, et annuam Sanctissimi expositionem maximo, quo possunt, apparatu, splen-

Next

/
Thumbnails
Contents