Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
86 ministratoribus, ut confirmatos sine discrimine protocollo Confirmatorum inscribant, ex quo dein extractum Confirmatorum masculorum Officio nostro Dioecesano exhibeant. CAPUT VIII. Dc Eucharistia. Nihil sanctius, et admirabilius, nihil dignius, et excellentius, nihil melius, et salubrius habemus in Ecclesia sacramento Eucharistiae. In hoc Salvator noster divitias divini sui erga nos amoris velut effudit, et memoriam mirabilium suorum fecit. Hoc animarum cibum, quo alamur, et confortemur, et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et peccatis mortalibus praeservemur, dedit. Hoc symbolum unitatis, pignus futurae nostrae gloriae, et perpetuae felicitatis esse voluit. Trid. Sess. 13. c. 2. de Euchar. Denique cum Deus sit omnipotens, plus dare non potuit; cum sit sapientissimus, plus dare nescivit; cum sit ditissimus, plus dare non habuit. S. Aug. Tract. 84. in yuan. Se ipsum enim nobis donavit, quo nihil pretiosius habet. Quomodo non etiam secum omnia nobis donabit ? Rom 8. v. 32. Quapropter Parochos, et parochiarum Administratores rogamus, obsecramus, et strictissime obligamus, ut summa industria, et flagranti studio divinissimi hujus sacramenti dignitatem, et excellentiam, admirandosque effectus populo sibi commisso quam saepissime ob oculos statuant, atque ad ejus cultum, et