Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

74 et concionem diebus dominicis, et festis veniunt, ven­turi quoque procul dubio post prandium ad cate­­chesim, si ad eam allicerentur. Ad custodiam autem pecorum in aestate pauciores ex pueris solent esse destinati, et ii etiam circa meridiem cum peco­ribus domum reverti, et durante aestu caloris domi usque quartam, vel quintam pomeridianam persistere consuescunt ; qui utique possent interessé, ac reipsa interessent doctrinae christianae, dummodo Parochus in ea tradenda sedulus esset, et ipsos studiose vo­caret. Si igitur Parochus diligentem in hoc operam collocaverit, persuasi sumus, omnia impedimenta sensim removeri posse. Quod si tamen quaepiam in catechisando obstacula potestate sua superare ne­quiret, eadem ad Nos quantocyus deferat, ut con­gruam malo medicinam adhibere valeamus. Sed quod nonnuli Parochi pomeridianam doctrinam christianam intermittant, difficultatem et molestiam laboris genui­nam causam esse suspicamur. Molestum nimirum, ac difficile est Parocho, matutino tempore sacrum de­cantare, ad populum dicere, et forte etiam sacra­menta alia administrare; et vix sumpto prandio illico rudimenta fidei iterum tradere. Equidem fatemur operis arduitatem, non tamen impossibilitatem. Sed si hoc gloria Dei, si salus animarum, si stricta pa­storalis obligatio exigic: quomodo Parochus ab eo se subtrahere poterit ? Si multi hoc munus cum laude, et fructu exequuntur: cur aliqui aut penitus illi de­sunt, aut in illo languidius versantur? Hujusmodi recogitent parte ex una, gravissimum sibi incumbere officium, teneram juventutem ad recte credendum, et pie vivendum instruendi; vereanturque, ne ipsis quondam objici queat: Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis; Thren. 4. v. 4. ex altera

Next

/
Thumbnails
Contents