Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

7' ac puellas, per alteram semihoram examinent. Ad haec docenda multis quidem probatis, et praeclaris concionatoribus, et catechismis uti poterunt: Nos attamen volumus, ut cumprimis catechismum romanum jussu Concilii Trid. editum, et eum, cujus in Dioe­cesi nostra usque ulteriorem nostram dispositionem usus est, adhibeant. Ut autem hujusmodi catechesis optatum fructum producat, svademus, ut in iis pa­rochiis, in quibus quaedam consociationes ad pro­sequendum speciatem finem religioso-moralem coa­luere, ipsi socii non tantum catechesim diligenter frequentent, sed alios quoque verbo, et exemplo ad sui imitationem potenter permovere satagant. Deinde sequentem in catechesi habenda ordinem praescribi­mus. Parochus ante quamlibet catechesim una heb­domada citius ex catechismo determinet, ac in ec­clesia promulget, de quanam materia proximam doctrinam christianam sit habiturus; ut interea pueri domi, quantum per varias occasiones licuerit, aliquid in eodem genere discere, eosdemque Ludi-Magister aliquantum in scholis praeparare possit. Diebus do­minicis, et festis fori a meridie hora media tertia, vel ubi moris est: media secunda detur primum signum campanae pulsu, post tertium quadrantem compulsetur, et hora praecise tertia, vel secunda Parochus, vel Capellanus, praemissa brevi lingua vernacula cantilena, rosarium B. V. Mariae insertis vitae Christi mysteriis cum populo clara voce alter­­natim oret; cum enim Regnum Hungáriáé peculiari devotione a sanctissimis nostris regibus, praesertim a Proto-Rege nostro s. Stephano B. Virgini oblatum, et commendatum, atque inde Marianum compellatum sit, ratio et communis et privati nostri boni ex­poscit, ut cultum magnae Matris Dei, haereditate

Next

/
Thumbnails
Contents