Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
non ubique parochiarum, adminus in illis, quae majoris numeri habent pias fundationes, a libro, in quo rationes ecclesiae ducuntur, distinctum esse oportere. Adtninistratione piarum fundationum Parochis, et Parochiarum Administratoribus incumbente, quoad manipulationem fundorum immobilium in dotem fundatae rei sacrae donatorum, aut legatorum, elocationem et intabulationem Capitalium, et reddendas annuas rationes easdem, quas intuitu administrandorum bonorum ecclesiae praecepimus, cautelas ita tamen observari volumus; ut, dum Vice-Archidiaconus rationes ecclesiae revidet, insimul rationes super fundationibus piis administratis a Parocho, vel Administratore exigere, adeoque librum fundationum inspicere, positiones in eodem occurrentes cum fundationalibus litteris, et obligatorialibus conferre, aes paratum numerare, defectus minoris momenti illico reparari instituere, majores defectus vero, et abusus, vel negligentiam fine adferendae medelae Nobis referre, adprobatas vero rationes una cum rationante Beneficiato — excluso Patrono, vel ejus officiali, cui in hac officii parte nullum competit inspiciendi jus — subscribere, ac procurare teneatur; ut eadem ipsissima occasione fundationum piarum Tabella in tribus exemplaribus per Vice-Archidiaconum, et rationantem Beneficiatum subscribendis juxta formularia in appendice sub V. aut VI. posita conficiatur. Ex dictis exemplaribus unum cum duplici extractu rationum ecclesiae Officio nostro Dioecesano exhibebitur, alterum Vice-Archidiaconus pro officioso usu apud se retinebit, tertium tandem in archivo parochiali respectivo asservabitur. Quoad fundationes pias hic loci adhuc sequentia