Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

59 et in fine quietantiam super facta effective exsolutione ; in quo tamen casu stygma etiam ratione quietantiae apponendum erit. 4 o. Documenta perceptionum litte­ris, documenta vero erogationum numeris distin­guantur, et marginaliter quoque exprimantur. 5-0 in rubrica obligatorialium exprimatur harum datum, nec non numerus, et series obligatorialium Status publici passivarum, item an capitalia securo loco elocata, et intabulata habeantur? 6-0 Obligatoriales in cista ecclesiae asserventur, et intabulationis prae­sidio muniantur. 7-0. Volumus, ut Vice-Archidiaconus inspiciat librum manualem, quem oportet esse formiter ductum, continereque partiales perceptiones, erogatio­nes juxta data earundem, et insuper accuratam ad­­notationem utrum et quando census capitalium de­promptus sit? 8-0. Rationes illius ecclesiae, in qua Vice-Archidiaconus Parochi vices gerit, Archidiaconus concernens, vel hujus Deputatus, si vero neuter ho­rum ad praefinitum tempus comparere possit, duo vicini parochi revidebunt. 9-0. Vice-Archidiaconus ad rationes revidendas procedens titulo vecturae ex cassis respectivarum ecclesiarum, sive matris sive filialium, juxta vires peculii earundem, summatim 5 fl. Rationes vero ecclesiae illius, in qua Vice-Archi­diaconus Parochum agit, revidentes duo vicini Pa­rochi singulum florenum levare possunt. 10-0 Idem Vice-Archidiaconus extractum rationum Officio Dioe­­cesano in duplici exemplo -— usque ad finem Martii inomisse — exhibeat, tertio pro usibus parochiae ibi­dem relicto. In nexu cum administratione bonorum ecclesiae hic loci de administrandis piis fundationibus, seu donationibus, et legatis in dotem, seu conservationem alicujus rei sacrae v. g. s. statuae, et crucis, pro

Next

/
Thumbnails
Contents