Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

- 56 -modo pro necessitate ecclesiae sit expendendum ? sed si inutiles, improvidas, et damniferas ecclesiae expensas fecerit, occasione reddendarum rationum ad damnum resarciendum obligetur. Unde, si mino­res reparationes in ipsius ecclesiae fabrica, et minores supellectilium provisiones 20 fl. non excedentes fu­erint faciendae, eas quidem Parochi, et Administra­tores absque dilatione facient ; si tamen quid mo­­mentuosi pro ecclesia fieri curare voluerint, Nobis, ejus necessitatem, vel utilitatem, atque fundum, ex quo rem curaturi sunt, eiusquein aere parato, et obli­­gatorialibus statum, — cum scitu et coramizatione con­cernentis Vice-Archidiaconi — detegant, nostrumque consilium, et directionem praestolentur. Tanto magis autem volumus, ut singuli Parochi, ct Administrato­res, si vel ipsi, vel aliqui ex suis parochianis novam ecclesiam, vel capellam, altare, vel crucem, aut sta­tuam aedificare, ac erigere intenderint, ad Nos, re­currant ; nec harum aedificium, aut erectionem ipsimet inchoent, vel ab aliis inchoari sinant absque expressa, et in scriptis danda facultate; quam Nos minime daturi sumus, quin prius earum delineatio Nobis exhibeatur, et sumtus certi, quibus exstruendae, et dos secura qua conservandae erunt, demonstrentur, et assignentur. Tandem si de harum reparatione agitur, in recursu iterum planum reparationis, sum­­tuum computum, et fundi, ad cuius vires labor su­scipitur, statum activum in aere parato, et obliga­­torialibus Nobis exhiberi volumus. Ad cuncta haec in effectum facilius deducenda inviolabiliter sancimus, ut Vice-Archidiaconi singulis annis rationes ecclesi­arum revideant. Ipsae rationes annuae sequenti modo confician­tur : In columna perceptionum I. loco ponatur re-

Next

/
Thumbnails
Contents