Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 53 dis, et viandis: ne canes, praesertim venatici, ac arma cujuscunque generis, praeter frameas nobdium, ac militum inferantur; ne in coemeterio, vestibulo, aut porticu ecclesiae quidpiam, etiam ad usum sacrificii, et ecclesiae deserviens, venale exponatur; ne denique tale quid a quocunque suscipiatur, quod loci sanctitatem dedeceret, ac populi devotionem interturbaret. Idcirco zelum domus Dei prae se ferant, et exemplum Christi tum sibi, tum populo saepius ob oculos ponant, qui cum mitissimus fuerit, nunquam tota vita adeo exarsit, nec ad verbera alias prorupit, quam cum vidisset templum suum per negotiationem profanari. Tum enim quasi flagellum de funiculis fecit, omnes vendentes, et ementes, oves quoque, et boves de templo ejecit, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit, atque dixit: „Domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibusMath. 21. v. 12. Mare. 11. v. /5. Jo. 2. v. 14. Insuper sacristiam debite instruant; ordinamus etenim, ut in sacristia parochialium et in quantum fieri potest etiam filialium ecclesiarum adsit : crux applicata ad mensam, quae inservit, ut sacerdos semet induat et exuat vestimentis sacris, directorium, tabella missarum fundatarum, et functionum reliqua­rum, lavacrum, flexorium cum tabella praepara­tionis ad missam et gratiarum actionis, necnon pro surdis sedes confessionalis. Ut vero haec eo firmius praestari valeant, omnes Parochi, et Administratores bona ecclesiae mobilia, et immobilia, quorum inventarium occasione Introductionis confectum est, sollicite curabunt, et administrabunt. Inprimis, si ecclesia quospiam fundos immobiles per parochianos tenore Visitationis cano­nicae, vel virtute recentioris specialis contractus

Next

/
Thumbnails
Contents