Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 50 — fructus suos non facere, nec tuta conscientia, alia etiam declaratione non secuta, illos sibi retinere posse, sed teneri, illos fabricae Ecclesiarum, aut pauperibus loci erogare. Et quandocunque eos (Beneficium curatum ob­tinentes), causa prius per Episcopum cognita, et appro­bata, abesse contigerit, Vicanum idoneum ab ipso Ordi­nario approbandum debita mercedis assignatione relinquant. Discedentes autem licentiam in scriptis, gratisque conce­dendam, ultra bimestre tempus, nisi ex gravi causa, non obtineant. Sess. 23. c. 1. de Reform. Juxta haec igitur saluberrima sancita omnibus Dioecesis nostrae Curatis tum saecularibus, tum regularibus, sub poenis a jure statutis, et arbitrio nostro infligendis imponimus, ut absque petita, et obtenta licentia, ultra duos dies a Parochia sua abesse non praesumant; si ultra duos dies abesse cupiverint, V. A. Diacono Districtus sui insinuare; si autem ultra septimanam abesse desideraverint, a Nobis facultatem in scriptis im­petrare teneantur. Atque dum uno, vel duobus diebus abfuerint, aut vicinum suum Parochum requirere, aut alium approbatum Sacerdotem loco sui administra­torem constituere, dum autem ultra duos dies eos abesse contigerit, omnino aliquem sibi substituere obligentur; neque hoc postremo casu vicinum requi­rere sufficiat. Quemadmodum vero Nos, similem facultatem nequaquam daturi sumus, quin prius idoneum Administratorem adesse sciamus: ita volu­mus, ut neque V. A Diaconus in absentiam con­sentiat nisi ipsi de certo Administratore praevie constiterit. Verum dum Residentiam tam sollicite a Curatis exigimus: eam formalem, et non materialem ; laboriosam, et non otiosam intelligimus. Quamvis enim Parochus corpore in sua Parochia resideret, si tamen per se verbum Dei non annunciaret, et

Next

/
Thumbnails
Contents