Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

42 derint, eos legitimis Superioribus deferant, qui pro sua potestate poenas delinquentibus dictabunt. Non minus a modestia, et mansuetudine Clericali­­alienum est, maledicta, detractiones, calumnias, et blasphemias in quempiam jacere. Si hujusmodi cri­mina in laicis foeda, ac horribilia, gravissimisque poenis digna sunt : quanto magis turpia, et horrenda in sacerdotibus erunt, quorum labia custodiunt legem, Malach 2. v. 7 quorum lingua divina mysteria con­ficiuntur, et ore corpus, ac sanguis Christi quotidie sumitur ? Nihil est horribilius blasphemia, quae ponit in coelum os suum, omne quippe peccatum blasphemiae comparatum, levius est. S. Hieron. in c. 18. Isaiae. Propterea districtim omnes admonemus, ut a qui­busvis maledictis, detractionibus, calumniis, et blas­­phemiis omnino caveant, nisi gravissimarum priva­tionis, depositionis, et aliarum poenarum juxta c. 2. de Maledicis, et Bullam Leonis, Supernae dispositionis, 21. Maji /5/y. ac Pii V. Cumprim. /. Apr. 1562. se reos efficere velint. CAPUT XI. De Avaritia, Negotiatione, et Ncpotismo vitande. Hospitalitate autem exhibenda. Inter alia vitia, quae statum clericalem reddunt contemptibilem, eminet avaritia. Nec absque ratione ; nihil quippe avaro scelestius : hic animam suam venalem habet. Eccl. 10. v. g. 10. Triste hujus experimentum in uno ex duodecim Juda Iscariote legimus, qui non alio scelere, quam avaritia inductus, divinum suum Magistrum triginta argenteis infamis discipulus tradidit. Math. 26. v. /5. Nam si omnes, tanto magis Ec-

Next

/
Thumbnails
Contents