Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

29 omnes molestias mereri, et commodum spirituale, quod a piis exercitiis profluit, omnia temporalia in­commoda superare. CAPUT YII. De Charitate Proximi, comitibusque virtutibus Humilitate et Mansuetudine. Sicut omnis virtus in radice charitatis subsistit, ita apostolica vita charitati praecipue innititur. Nam nec Pater coelestis aliunde Filium suum unigenitum nobis dedit, nisi quia mundum dilexit ; Joan. 3. v. i6 nec Christus animam suam pro ovibus posuit, quam quia eas amavit ; Joan. io. v. ii. nec agnos, et oves suas Petro pascendas commisit, nisi quia eum charitate flagrare scivit Joan. 21. v. 16. /7. Sine chantatis fervore nec cultus veri Dei potest propagari, nec salus animarum procurari. Hinc quod nonnuli in divinis officiis sint tepidi, in annunciando Dei verbo desidiosi, in administrandis sacramentis incurii, non aliunde, quam ex defectu charitatis pro­venit ; qua destituti, instar mercenariorum lacte po­tius, et lana ovium frui, quam illas salutaribus pas­cuis providere student. Ad hanc igitur summam, et maxime necessariam virtutem comparandam omnes in Domino hortamur, et rogamus ; ut cum pia me­ditatio flabellum sit quodammodo amoris, attente, ac saepe recogitent excellentiam suae vocationis, quod Divinorum omnium Divinissimum sit opus, Deo cooperari in salutem animarum. S. Dion c. 3. de Coei. Hier. Expendant pretium animarum sanguine Christi infiniti valoris redemptarum ; utilitatem immensam hujus vitae considerent ob ingentia merita, quae

Next

/
Thumbnails
Contents