Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

22 dona insunt, magnum animarum lucrum faciant ? nimirum quod hi orationis studio dediti, pro suis, quibus serviunt, ferventer orare consuescant, illi vero Orationis fastidiosi nullas, aut valde raras, et aridas pro suis preces fundant. Adeo, ut pro vitae ecclesia­sticae principio statuamus, quod virum apostolicum oporteat pro ovibus suis ad minus tantum orare, quantum laborare. Quid autem? quando? et quomodo sit orandum? cujuslibet devotioni relinquimus; ac praecipue cum omnes majoribus Ordinibus instituti ex lege Eccle­siae ad Officium divinum, seu Breviarium orandum adstringantur, nullam Orationem vocalem his prae­scribere cupimus, ejus tantum admonemus, ut illud debito tempore, et loco, attente, ac devote absolvant. Meminerint hanc Orationem exemplo, ac respective praecepto Christi, et Apostolorum Ecclesiam institu­isse, ac in certas horas divisisse, ut nempe Ministros suos ad quasi semper communi totius Ecclesiae no­mine orandum adducat. Persuadeant sibi, quod si aliae preces voluntariae devote dicendae sint, pensum Canonicum majori pietatis fervore sit exigendum, et sicut per hujus devotam absolutionem multa, et magna Dei dona, tum particularia pro se, tum communia, pro tota Ecclesia facile obtineant, ita per negligentem ejus recitationem evidens animae suae detrimentum accersant, et Ecclesiam magnis utilitatibus privent. Meditari hic loci significat veritatem aliquam aeternam ob oculos mentis ponere, spiritu illam saepe revolvere, praecipua argumenta convincentia perpen­dere, spiritum in agnitionem veritatis inducere, con­­tendereque: ut voluntas ex amore Dei ad vitandum peccatum, et exercendam virtutem determinetur. Meditari est, mediantibus affectibus piis mentem

Next

/
Thumbnails
Contents