Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

XVI missis, aut blanditiis, aut minis, aut alio quovis modo incitati, tremendo Dei judicio posthabito, et Ecclesiae auctoritate contemta, innoxios Sacer­dotes apud Ecclesiasticos Judices falso sollicita­tionis insimulant : ut igitur tam nefaria audacia, et tam detastabile facinus metu magnitudinis poenae coerceatur, quaecunque persona quae execrabili hujusmodi flagitio se inquinaverit, vel per se ipsam innocentes Confessarios impie calu­mniando, vel sceleste procurando, ut id ab aliis liat, a quocunque Sacerdote .... praeterquam a Nobis, nostrisque Successoribus, nisi in fine vitae, et excepto mortis articulo, spe absolutionis ob­tinendae .. perpetuo careat. . . Demum . . . hac nostra sanctione in perpe­tuum valitura . . . omnibus, et singulis Sacerdoti­bus tam saecularibus, quam regularibus cujus­­cunque Ordinis, et Dignitatis . . . interdicimus, et prohibemus, ne aliquis eorum extra casum neces­sitatis, nimirum in ipsius mortis articulo, et defi­ciente tunc quocunque alio Sacerdote, qui Con­­fessarii munus obire possit, Confessionem Sacra­­mentalem personae complicis in peccato turpi, atque inhonesto contra sextum Decalogi prae­ceptum commissum excipere valeat ; sublata propterea illi ipso jure quacunque auctoritate, et jurisdictione ad qualemcunque personam ad hujus modi culpam absolvendam, adeo quidem, ut ab­solutio, siquam impertierit, nulla, atque irrita omnino sit, tanquam impertita a sacerdote, qui jurisdictione, ac facultate ad valide absolvendum necessaria privatus existit, quam ei per praesen­tes has nostras adimere intendimus Et nihilomi­nus, siquis Confessarius secus facere ausus fuerit, majoris quoque excommunicationis poenam, a qua absolvendi potestatem Nobis solis, nostrisque Successoribus duntaxat reservamus, ipso facto incurrat : Declarantes etiam, et decernentes, quod nec etiam in vim cujuscunque Jubilaei Confessio­nem dicti Complicis hujusmodi quisquam valeat excipere, eique sacramentalem absolutionem elar-

Next

/
Thumbnails
Contents