Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— I 82 — stico absque condigno honorario vel ideo imponi nequeunt, quod in massae pertractationem influat, vi juris ab Ecclesia in bona ex beneficio ecclesiastico acquisita continuo exerciti, quum expensae in confectionem inventarii factae, de ordine massam feriunt, eo inviamus Commissarium ecclesiasticum, ut vecturae expensas ex massa exolvi, et pro singulis diebus, quibus officiosa ista deputatione fungitur, procedentis Judicis, vel Deputati diurno simile ex eadem massa sibi praestari faciat. 10- o. Demta quietantia super vecturae expensis, et diurno exarata, caeteras consignationes, et reversales super ecclesiae, et fundationum piarum peculio ad se recepto datas, quia haec ex officio praestantur, sine stygmate idem Commissarius ecclesiasticus exarabit. 11- o. Ad tollendas nefors emersuras in hoc munere exantlando difficultates, quas Commissarius ecclesiasticus proprio suo arbitrio dirimere non audet, eidem svademus, ut in singulis difficultatum casibus consilium nostrum expetat. 12- 0. Super provincia sibi delata Nobis relationem plenam, et in quantum opus esse videbitur; documentatam praestabit. Denique 13- 0. Constitutum testamenti executorem, si per procedens Judicium desuper edoctus massae executionem in se susceperit, obligari tantum coram procedenti Judicio, et haeredibus, non vero etiam Nobis rationes reddere suapte intelligitur. In hoc negotio sequentia adhuc attendantur: I-o. Administratoribus vacantium parochiarum tunc saltem tota congrua, aut hujus supplementum e fundo Religionis competit, si non sint una actuales cujuspiam loci Parochi, aut alio quopiam beneficio non