Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
et proventus ab hac die usque ultimam Decembris computentur, b) Fidelium in aere parato, vel naturalibus praestationes, ex religionis, vel alio fundo titulo adjutae, vel auctae obvenientia subsidia, hortorum, pratorum, vinearum, sylvarum, ac agrorum pendentes, ita sicut jam collecti fructus in natura, aut pretio aestimati inter defuncti massam, interimalem Administratorem, et stabilem Successorem nisi hic simul interimalis fuisset Administrator, pro rata temporis ita subdividantur, ut proventus pro tempore a i-ma Januarii usque mortis diem computando < bvenientes massae defuncti, a die mortis usque Successoris canonicam investitionem interirnali Administratori, abhinc vero obvenientes stabili Successori attribuantur; eo suapte intellecto : quod, cum agrorum, aliorumque fundorum cultivandorum proventus nonnisi post messem, vindemiam, in genere post collectos fructus computari, et in natura dividi possint, ratione horum in natura dividendorum modo attactus terminus expectari debeat, nisi massae Curator in certam via conventionis stabiliendam, et per Successorem massae inferendam summam consentiret. c) Semen, nisi integrum, vel ejus pars ad fundum instructum referatur, quo in casu gratis in Successorem recidit, in proportione ratae obtingentis pecunia redimere, vel in natura restituere, pariter sumtus agris, pratis, vineis, sylvis colendis, et fructibus colligendis impensos — in quantum haec defunctus propriis suis oeconomicis viribus, vel suo aere fieri curavit — in proportione ferre ; tandem annuam a bonis beneficii persolvendam contributionem pro rata temporis praestare participantes partes tenentur ita, ut in qua proportione emolumentorum compartes redduntur, in ea etiam onera sufferant.