Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

privilegiis, et exemtionibus, quae meritis suis adepti sunt, non solum nullatenus illos turbare, quin imo paterno affectu fovere volumus. Verum cum Deus illorum Religiosorum etiam, qui in Dioecesi nostra sunt, Nos Episcopos posuerit : eos amanter, ac sol­licite hortamur, et monemus, ut omnes ad regulae, quam professi sunt, praescriptum, vitam instituant, et componant; Trid. Sess. 25. c. 1. de Regül, sanctae humilitatis, paupertatis, ac obedientiae exemplum fidelibus exhibeant ; nec privilegiorum suorum limites ulla in re, minime vero in verbi divini praedicatione, et sacramentorum administratione excedant. Quem­admodum enim Nos ipsorum immunitates laedere nolumus : ita jurisdictioni nostrae episcopali nullum praejudicium inferri, sed potestate a Deo, et Eccle­sia, inprimis Concilio Tridentino Nobis attributa uti cupimus. Praecipimus etiam universis Dioecesis no­strae Clericis saecularibus, praesertim Parochis, ut Regulares, velut suos in vinea Domini Cooperatores respiciant; eos comiter, et benevole tractent; chari­­tatem, hospitalitatem eis praestent ; atque in omni­bus, quibus poterunt, prompte succurrant. Verum cunctos Religiosos pariter admonemus, quatenus memores instituti sui, et beneficiorum, quae a Clero saeculari accipere consvescunt, Ecclesiasticis mutuam vicem reddant ; hospitium, praecipue pro spirituali­bus exercitiis peragendis praebeant ; in verbi divini praedicatione, sacramentorum administratione adju­vent ; et dum necessitas exegerit, in cura animarum alacriter suppleant. Hac namque ratione, si nempe sacra inter Clerum saecularem, et regularem con­cordia viguerit, hostes Ecclesiae junctis viribus facilius debellari, et regnum Chnsti magis dilatari poterunt.

Next

/
Thumbnails
Contents