Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 163 — quae ad ecclesiam, et parochiam pertinent, resigna­bunt, aut resignari procurabunt. Neo-investitos Pa­rochos canonice installabunt, atque super his peractis Ven. Consistorio nostro referent, exhibenda una ex­hibituri. 5 o. Cuncta, quae eis a Nobis, vel Ven. Con sistorio nostro commissa fuerint exequenda, exequi ; et quae ipsi in subordinato Clero adverterint, fide­liter, et absque respectu personarum referre tenentur. Inprimis autem, si adversus quempiam Districtualium suorum sive incontinentiae, sive proclivitatisad ebrie­tatem indicia detexerint, servato primum fraternae correctionis ordine, monitis privatis nihil proficien­tibus, Nos desuper informabunt, ut malo tempestive remedium adferri valeat. Experientia siquidem te­stis est, infelices ejusmodi in principio statim serio commonitos, et correctos facilius se emendasse, eos vero, cum quibus dissimulanter actum fuit, induto semel vitiorum habitu, nunquam fere ad emendati­onem pertigisse, sed tandem in publica scandala cum magno sui, et totius ordinis clericalis dedecore prorupisse — Perinde, si quos jurgia, et dissidia seminare adverterint, tales fraterne correptos, corri­gere studeant ; in irritum vero recidentibus iteratis monitis, de talium protervia Nos fratribus cum ju­stitia pacem posituros informent. 6-0. Visitationem parochiarum Districtus sui quotannis semel peragent, eamque non perfuncto­riam, deproperatam, et caeremonialem, sed seriam, et exactam. Hac occasione fabricam ecclesiae, in­ternam ejus constitutionem, sacrae supellectilis sta­tum, et conservationem ; item domus parochialis, aedificiorumque illi adnexorum, prout et scholarum statum inspicient ; rationes ecclesiarum, et piarum

Next

/
Thumbnails
Contents