Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

etiam diligentius, solertius, et absque rerum, et nego­tiorum procrastinatione credito sibi munere defun­gantur, firmiter de eo persvasi ; quod sicut diligenti officii sui implemento magna coram Deo, et homi­nibus posituri sunt merita ita subituri sint grave conscientiae suae, et rationum reddendarum onus, si munus suum negligenter obeundo, defectus, et scandala ex sua partim desidia, partim conniventia oriri siverint. Ordinamus simul, ut in posterum Vice- Archidiaconus post suam in hoc munus denomina­tionem, fidei professionis emittendae gratia coram No­bis compareat Munus hoc Vice-Archidiaconorum sequentibus absolvitur : 1- o. Vice-Archidiaconi currentabunt per Distri­ctum suum universa Intimata, Dispositiones, et Encyclicas Episcopales, una curantes, ut has pro successorum etiam directione singuli Curati, in quan­tum typis impressae sunt, in Archivo parochiali asservent, secus vero protocollis ecclesiarum suarum per extensum inscribant, ac ut ea, quae disponun­tur, rite effectui mancipentur. 2- 0. Congregationes Fratrum districtualium — Coronas — suis temporibus, adminus semel quovis anno indicent, et illis in absentia Archidiaconi, de tempore asservandae coronae edocendi, et ad illam invitandi, praesidebunt ; negotia ibidem tractanda dirigent, et acta ipsius Coronae intra unum mensem ad Officium nostrum dioecesanum transponent. 3- 0. Minoris momenti causas matrimoniales Di­strictus sui vel per se, vel si expediendus videbitur, in Corona cognoscere, et componere poterunt, amica tamen modalitate, non per poenas, aut sententiam ; pro tali enim procedura ad Ven. Consistorium no­strum deferri volumus casus cum expositione tenta-

Next

/
Thumbnails
Contents