Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 154 öt évig terjedhető börtönnel büntettetik.) 2. teme­tőben a halottak emlékére rendelt vagy holttesten levő tárgy lopatik el. (Ez esetben a lopás, mint bűntett a 340. §. szerint öt évig terjedhető bör­tönnel büntettetik.) CÄPUT XYIII. De conservandis, ac defendendis Juribus Ecclesiasticis. Si libros scripturae s., et canonum Ecclesiae consulamus; si ad exempla summorum Ecclesiae Pastorum, Athanasii, Ambrosii, Chrysostomi, Thomae, ac aliorum respiciamus: nulli dubium esse potest, Clericos ad defendenda jura Ecclesiae tum spiritualia, tum temporalia, divino, et humano praecepto obligari. Duos tamen circa hanc obligationem sibi contrarios defectus animadvertimus: alterum, quod nonnulli in conservandis, ac tutandis suis juribus sint segnes, et timidi; alterum, quod alii in iis vindicandis sint prae­cipites. Quare omnes Clericos, ac praecipue anima­rum Curatores hortamur, et monemus, ut se murum pro domo Dei ponant; Ezechiel. 13 c. 5. et nec timore magnorum, nec amore charorum, nec taedio laborum se unquam emolliri, ac vinci sinant, quo minus laesa Ecclesiae suae jura tueantur. Illud praeterea cunctis mandamus, ut nulla ecclesiarum, et beneficiorum suorum bona seu immobilia, seu mobilia, praesertim pretiosiora, exceptis fructibus annuis fundorum, absqe nostro consensu, vendant, commutent, aut quoquo modo abalienent, et nec ad longiorem censum, quam triennalem elocent. Sylvas item non devastent, vineas non exstirpent: sed omnes ecclesiarum, et benefici-

Next

/
Thumbnails
Contents