Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

et commoditas spiritualis, vel temporalis contrahen­tium ; Matrimonii malitiosa impeditio; necessitas ac­celerandae copulationis ob multitudinem prolium alterutrius partis, vel respectum oeconomiae Pro dispensatione a bannis in favorem diversarum paro­chiarum sponsorum de regula Parochus sponsae, diversarum Dioecesium vero utriusque partis Parochus ad respectivum. Ordinariatum recurrit. Cum Matrimonii impedimenta in quibusdam ca­sibus sufficientibus ex rationibus via dispensationis tolli possint; ideo non cohibemus Parochos, et pa­rochiarum Administratores in casibus specialibus, dum videlicet sufficientes svadent rationes, ad Nos pro concedenda, vel procuranda dispensatione ab impedimentis quibusdam recurrere, ad recursus e.tiam tales concernens stygma — 50 xr — adhibeatur, et aetas concernentis sponsi et sponsae accurate exponatur. Sunt autem tales rationes: Defectus, et raritas conjugis pro conveniente Matrimonio extra consanguineos, aut affines; angustia loci, id est, exiguus numerus familiarum in loco degentium, ob quem optio eligendi conjugis exigua est; viduitas alterius partis prolibus gravatae; aetas sponsae su­peradultae ; defectus dotis; bonum pacis in familia ; conservatio bonorum, seu divitiarum in eadem fa­milia ; excellentia meritorum Ecclesiae praestitorum; item si per Matrimonium lites, aut discordiae in fa­milia serpentes sopiantur; periculum seductionis, aut perversionis; evitatio, aut suppressio scandali, e. g. si ex fragilitate oratores se cognoverint, vel saltem ob nimiam familiaritatem de hoc sit sermo, vel su­spicio vulgi, ut si oratori non nubat mulier, mansura sit diffamata, et innupta, item periculum perseveran­tiae in peccato nisi dispensatio concedatur, nec non

Next

/
Thumbnails
Contents