Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

111 Nam proles cum in aliis etiam rebus, tum maxime in gravissimo Matrimonii negotio parentum suorum consilium, et consensum expetere obligantur, et di­vinam benedictionem rarissime consequuntur, qui contra voluntatem parentum nubunt. Qui autem Matri­monium suum cum peccatis ordiuntur, quisque facile perspicit, eos maximum impedimentum divinae gra­tiae ponere, quae tamen ad tanta, et tam gravia Matrimonii onera ferenda est omnino necessaria Ideo jura canonica prohibent, ne sponsus, et sponsa in una domo ante celebratum contractum matrimonialem degant: ut nimirum occasio peccati inter eos longius removeatur. Verum parentes quoque, ac alii superiores cavere debent, ne sibi subjectos minis, vel poenis ad Matrimonium invitos cogant: Jure namque natu­rae Matrimonia libera esse debent. Ideoque S. Sy­­nodus Tnd. praecipit omnibus, cujuscunque gradus, dignitatis, et conditionis existant, sub anathematis poena, quam ipso facto incurrant, ne quovis modo directe, vel indirecte subditos suos, vel quoscunque alios cogant, quo minus libere matrimonia contrahant. Sess. 27. c. g. de Reform. Matrim. Denique ex s. Petro 1. Pet. et s. Paulo Apo­stolis /. Cor. 7. Eph. 5. Coloss. g. 1. Tim. 5. doceant officia Matrimonii, quibus vir uxori, et uxor viro teneatur. Sed dum de his, ac praesertim debito matrimoniali locuti fuerint, ea circumspectione, et cautione utantur, ut nihil turpis, aut scandalosi, et ridiculi ex ore ipsorum excidat. Sicut enim eloquia Domini eloquia casta sunt: Psalm. //. v. 7. ita necesse est, Doctorem animarum de rebus praecipue ad salutem spectantibus summa cum decentia, gravitate ac pietate loqui. Haec itaque primum toti populo generatim, dein

Next

/
Thumbnails
Contents