Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— log — procreationem prolium genus humanum propagent, et per sanctam earum educationem coelum repleant; ut adversus corruptae naturae concupiscentiam re­medium habeant. Quare licet Apostolus ei, qui dono continentiae caret, suadeat, ut propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat: /. Cor. 7. v. 2. ni­hilominus omnis cum timore Domini, uxorem accipiat, amore filiorum magis, quam libidine ductus, ut bene­dictionem a Deo in filiis consequatur Qui namque conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et a mente sua excludant et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem dae­monium super eos. Tobiae 6. v. 16. 22. Dein informent, tria Matrimonii bona esse, quae totidem obligationibus conjugatorum respondent: vi­delicet bonum prolis, fidei, et sacramenti. Sicut enim salvabitur mulier per filiorum generationem, si permanserit in fide, dilectione, et sanctificatione cum sobrietate; /. Tim. 2. v. /5. atque universim parentes ingens me­ritum apud Deum consequuntur, si liberos suos pie, ac religiose educent: ita gravissima eis obligatio incumbit, eos in vera religione, ac virtute educandi eosdemque severissima Dei ultio manet; si in edu­catione prolium se negligentes exhibeant. Per bonum fidei quemadmodum mutuam in sua corpora pote­statem obtinent, teste Apostolo : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier: /. Cor. 7. v. 4. ita fidelitate, et amore sibi invicem obstringuntur, ut se non solum amore carnali, uti fornicarii, ot adulteri faciunt, sed sancto, et puro ament, sicut Christus sponsam suam Ecclesiam dilexit. Propterea idem s. Paulus monet: Viri diligite uxores vestra«, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Ephes. 5. v. 25

Next

/
Thumbnails
Contents