Széchényi Miklós: A Szent György vértanúról nevezett Jaáki Apátság története (Budapest, 1901)

78 A JAÁKI APÁTSÁG KIADATLAN OKLEVELEI dominica reminiscere, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo, regni nostri anno tredecimo, coronationis vero sexto. Hártyán függő pecséttel, e sorok Írójának birtokában. Másolata az Országos Levéltár Diplomaticai Osztályában, Nr. 14988. VIII. 1484 julius 7. Nos capitulum ecclesiae Castriferrei memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos literas serenissimi principis domini Mathiae Dei gratia Hungáriáé, Bohemiae etc. regis domini nostri gratiosissimi introdu­­ctorias et statutorias nobis directas summo cum honore recepimus in haec verba. Mathias Dei gratia rex Hungáriáé Bohemiae etc. fidelibus nostris capitulo ecclesiae Castriferrei salutem et gratiam. Dicitur nobis in personis religiosorum fratrum heremitarum ordinis sancti Pauli primi heremitae in claustro beatae Mariae Virginis prope Monyarokerek degentium, quomodo ipsi in dominium totalium portionum possessionarium egregii condam Pertholdi Ellerboch de Monyarokerek ac Johannis et Stephani filiorum eiusdem in possessione Karachonfolwa vocata ac cujusdam molendini duarum rotarum in fluvio Istrem vocato decurrentis, nec non duarum vinearum in promontorio Washeghe appellato inter veras metas dictae possessionis Karachonfalwa situatarum omnino in comitatu Castriferrei existentium habitarum, ipsos exponentes omnis juris titulo concernenti legitime vellent introire. Super quo fidelitati vestrae firmiter praecipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Johannes Hermani vel Michael Dyaky aut Leonardus Lodoci sin Valentinus Themeskezy seu Benedictus de Nadalya aliis absentibus homo noster ad faciem dictae possessionis Karachonfolwa necnon praescripti molendini ac dictarum vinearum consequenterque totalium portionum posses­sionarium annotati Pertholdi ac filiis ejusdem in earum habitarum vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et praesentibus accedentes introducat memo­ratos religiosos fratres heremitas, in dominium earundem statuatque easdem eisdem, jure ipsis incumbente perpetuo possidendas si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint evocet eosdem contra annotatos exponentes nostram personalem in praesentiam ad terminum conpetentem rationem contradictionis eorum reddituros. Et post haec hujus­modi introductionis et statutionis seriem, cum contradictorum et evocatorum si qui fuerint vicinorum et commetaneorum, qui praemissae statutioni intererunt nominibus terminoque assignato ut fuerit expedies eidem nostrae personali praesentiae fideliter rescribatis. Datum Budae feria secunda proxima post festum Penthecostes anno Domini millesimo

Next

/
Thumbnails
Contents