Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

excessibus me dedisse, non existimo: quia tamen ipsa etiam intima conscientia me de naturali quadam animi lenitate ar­guit, omni cum humilitate, ac sinceritate Celsitudini Vestrae declaro, quod unicus Benignus Suae Majestatis Sacratissimae nutus, sufficiens mihi futurus sit: ut Episcopatum cum ad­nexis Beneficiis ad Pedes Ejusdem deponam, et completo jam 70mo aetatis anno (penes obtinendam praevie a vinculo, quo Ecclesiae huic Sabariensi obstrictus sum, Summi Pontificis absolutionem) memet in claustro quopiam ad solitudinem recipiam; ibidem exiguum adhuc, quod superest, vitae tem­pus in seria de anteactae vitae delictis poenitentia transactu­rus, meque ad reddendas coram justissimo Judice villicatio­nis rationes, atque ad illam, Summi utique momenti Aeterni­tatem praeparaturus. Qui in reliquo pretiosissimis gratiis me­met devovens, distincto cum venerationis cultu perenno Cel­situdinis Vestrae Sabariae die 7. Novembris 1818. humilli­mus Servus Leopoldus Somogy mp. Episcopus Sabariensis. (Somogy beadványának eredeti példányát az esztergomi hercegprímási le­véltár őrzi a „Nemzeti zsinat“ iratai közt. Hiteles másolatának közléséért Lacza István dr. prímási levéltáros úrnak köszönetét mondok.) 422

Next

/
Thumbnails
Contents