Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

eius in praedicta Ecclesia Cathedrali Sabariensi, ut praefer­tur, erecta hujusmodi Successores omnes ordinariae Jurisdic­tioni pro tempore existentis Archiepiscopi Strigoniensis, uti eorum Metropolitano subjecti sint, et esse debeant, Apostolica authoritate praefata similiter perpetuo clementer admittimus. Ac praeterea eidem Mariae Theresiae Reginae Apostolicae, ejusque in praefato Hungáriáé Regno Successoribus Regibus hujusmodi jus omnia Beneficia Ecclesiastica, omnesque Ca­­nonicatus, et praebendas in Capitulo dictae Ecclesiae Cathed­­ralis Sabariensis, per Nos (ut praefertur) erectae existentia et existentes conferendi, dicta Apostolica authoritate simili­ter perpetuo concedimus, et reservamus. Decernentes easdem praesentes semper, et perpetuo validas, et efficaces esse, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab omnibus et singulis, ad quos nunc spectat, et pro tem­pore spectabit quomodolibet in futurum firmiter, et inviolabi­liter observari debere, ac nullo unquam tempore ex quocun­que capite, vel qualibet causa, quantumvis juridica, et legi­tima, etiam ex eo, quod causae, propter quas eaedem praesen­tes emanarunt, adductae, verificatae, et justificatae non fue­rint, et subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis, vel in­­validitatis vitio, aut intentionis nostrae, seu quopiam alio, quantumvis magno substantiali, inexcogitato et inexcogi­tabili, ac specialem, et individuam mentionem, et expressio­nem requirente defectu; seu etiam ex eo, quod in praemissis, eorumque aliquae solemnitates, et quaevis alia servanda, et adimplenda, servata, et adimpleta non fuerint, aut ex quocun­que alio capite de jure, vel facto, seu statuto, vel consuetu­dine aliqua resultante, seu etiam enormis, enormissimae, to­­talisque Laesionis, aut quocumque alio colore, praetextu, ali­aque ratione, vel causa etiam quantumvis justa, rationabili, legitima, juridica, pia privilegiata, etiam tali, quae ad effec­tum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, aut quod de voluntate nostra, et aliis superius expressis nul­libi appareret, seu alias probari posset, notari, impugnari, invalidari, retractari, in jus, vel controversiam revocari, aut ad viam, et terminos juris reduci, aut adversus illas restitu­tionis in integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam, et terminos juris, aut ad aliud quodcumque juris, vel facti, aut gratiae, vel justitiae remedium impetrari, seu quomodolibet 412

Next

/
Thumbnails
Contents