Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

Ecclesiam, per nos (ut praefertur) suppressam, et extinctam una cum illius Capitulo ex Praeposito, videlicet Praepositu­ram, quae inibi principalis, ac Lectore Lectoratum, qui secun­da, ac Cantore Cantoratum, qui tertia, ac Custode Custodia­­tum, qui quarta, respective Dignitates Canonicatus nuncupa­tae existunt, obventibus composito, ac subinde duobus aliis Canonicis participantibus ex destinatis hanc in rem fundis augendo, de Apostolicae Potestatis plenitudine in Ecclesiam Cathedralem Sabariensem pro uno episcopo Sabariensi, qui omnibus Episcopalibus Insigniis, Privilegiis, et Praerogativis eisdem modo, et forma, quibus caeteri Episcopi, praesertim Hungáriáé Regni, perfruuntur, et gaudent, cum omnimoda jurisdictione in praedicta civitate Sabariensi et in infra scripta Dioecesi, ut infra assignanda perfruatur, et gaudeat eadem Apostolica authoritate perpetuo erigimus, et instituimus. Nec non Praeposituram praefatam in Majorem post Pontificalem, caeteras vero Dignitates, seu Canonicatus ejusdem Collegia­­tae Ecclesiae per nos (ut praefertur) suppressae, et extinctae, cum dictis duobus aliis Canonicatibus, quibus idem Capitu­lum (ut praefertur) augebitur, in totidem Dignitates, seu res­pective Canonicatus ipsius Cathedralis Ecclesiae Sabariensis, per nos etiam (ut praefertur) erectae subrogatam, et subro­gatas, seu respective subrogatos esse dicta Apostolica autho­ritate ibidem perpetuo declaramus. Et pro dictae Ecclesiae Episcopalis Sabariensis per nos (ut praefertur) erectae dote ad illius futuri Episcopi pro tempore exsistentis Pontificalem Dignitatem decenter tenendam, ex bonis videlicet dicti Epis­copatus Vesprimiensis dominium Szala Egerszegh, ex vero Episcopatu Jaurinensi hujusmodi dominium Sabariense respective nuncupata, et ex iis obvenientes proventus fere viginti millium florenorum monetae illarum partium in prae­fatis fundis immobilibus, et decimis, quos quidem proventus obtingentes ex parte dominii Sabariensis praefati illico novus Episcopus Sabariensis praefatus non percipiet, sed statim, ac e manibus moderni Episcopi Jaurinensis legitimi Possessoris pars praedicta Bonorum, huic Episcopatui destinata, elibe­­rata fuerit, eousque vero de alio convenienti subsidio eidem futuro Episcopo Sabariensi praefata Maria Theresia Regina Apostolica prospiciet, eadem Apostolica authoritate perpetuo 410

Next

/
Thumbnails
Contents