Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

Regio et perennati (salvo tamen jure aliorum, si quod praeat­­tactis Bonis inesse legitime comprobatum fuerit) benigne con­ferenda esse duximus; Immo conferimus, donamus et funda­mus perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda, habenda pariter et usuanda; reservantes caeteroquin nobis et succes­soribus nostris, Hungáriáé Regibus, omnia in Capitulo bene­ficia ecclesiastica et canonicatus jus conferendi, admissa dum­taxat ipsi Episcopo in casu singulae vacantiae pro tali sup­plenda duorum idoneorum subjectorum electione et nobis de­missa praesentatione, citra tamen potestatis nostrae in hoc vel illo subjecto denominando restrictionem. Quae omnia dum mente, animoque deliberato et ex plenitudine potestatis nostrae Regiae hisce clementer statuimus, fundamus et ordina­mus, una non ambigimus, quod, quemadmodum Inc per Nos clementer neo erectus et fundatus Episcopatus unice ad in­crementum Religionis orthodoxae, per idque magis, ac melius promovendam animarum salutem directus est, eique ad suam consistendam perducendo nos omni cura, et sollicitudine in­tentae fuimus, ita nostri quoque Successores non minori sol­licitudinis studio salutare hoc et pientissimum Institutum nostrum ad omnem aetatem firmiter manutenturi subsequen­ter totum id, quod ad neo-erectum et fundatum huncce Epis­copatum praevia ratione per nos clementer destinatum ha­betur, tamquam pro perpetuo stipulatam et pactatam funda­­tionalem Dotem absque diminutione in sua integritate conser­vaturi et pro ratione circumstantiarum novis etiam gratiis et favoribus adaucturi sint. Quapropter omnibus et singulis, quorum interest, benigne praecipimus et mandamus, quate­nus praesentem salutarem, pientissimamque fundationem et ordinationem nostram quibusvis evenire queunntibus in casi­bus ad amussim observare noverint, neque eidem sub incursu indignationis nostrae Regiae quaqua ratione contravenire praesumant. In quorum majus robur, perpetuamque firmita­tem hasce majori secreto sigillo nostro, quo ut Regina Hun­gáriáé Apostolica utimur, impendenti communitas, extradan­­das esse duximus, et concedendas Literas fundationales. Da­tum per manus fidelis nostri nobis sincere dilecti Spectabilis ac Magnifici Comitis Francisci Eszterbázy de Galantha, per­petui in Frakno, Aurei Velleris et una insignis Ordinis sancti Stephani Regis Apostoliéi magnae crucis Equitis, Camerarii, 406

Next

/
Thumbnails
Contents