Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)
Függelék
1. A SZOMBATHELYI EGYHÁZMEGYE ALAPÍTÓLEVE. Nos Maria Theresia divina favente clementia Romanorum Imperatrix Vidua, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Galliciae, Lodomeriae, Bosniae, Serviae, Cumaniae el Bulgáriáé Regina Apostolica, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé, Styriae, Carinthiae et Carnioliae, Magna Princeps Transilvaniae etc., Dux Mediolani, Mantuae, Parmae etc. Comes Habspurgi, Flandriáé, Tyrolis etc. Vidua Dux Lotharingiae et Barri, Magna Dux Hetruriae. Damus pro memoria, nostro, Successorumque nostrorum nomine significantes, quibus expedit universis. Quod nos in provehenda et firmanda felicitate Regnorum, quae a Majoribus nostris jure haereditario accepimus, inter caetera subsidia illud efficacissimum esse compererimus, quod totius rei Christianae firmitas, Religionis propagatio, hancque consequens animarum salus secundum Deum a sublimi Episcoporum munere, vigilantia, sollicitudine, doctrina, verbo et exemplo potissimum dependeat, neque proinde ullum dubium supersit, quin, quo plures e specula intendant, saluti animarum vigilaturi Pastorum oculi, eo majus res Christiana sumat incrementum, mores populorum ad humanitatis leges amplius excolantur, vita plebis innocentior reddatur, per consequens divinis non secus, ac humanis legibus major etiam reverentia exhibeatur, Reipublicae denique salus et tranquillitas solidioribus fundamentis fulciatur. Hinc cum Dioeceses Jaurinensis, Vesprimiensis ac Zagrabiensis adeo vastos hactenus complexae fuerint limites, ut impossibile quodammodo fuerit iisdem Episcopis Pastoralis Officii partes in tantae extensionis Dioecesibus ita exequi, ita omnibus attendere, ita universos instruere, ac regere, ut rei magnitudo, ac necessitas, vetusque Ecclesiae disciplina postulat; per consequens haec ipsa memoratarum Dioecesium ampla adeo extensio et exinde promanans administrations ecclesiasticae difficultas congruam a Nobis, qua Apostolica Regina et summa Ecclesiarum in praefato 26' 403