Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)
Függelék
tissimae Trinitatis adesse, cum reliquis scholas frequentaturis orare, canere, eti Sanctissimam Trinitatem pro mea defunctae Consortis parentumque et consanguineorum nostrorum, et modo viventis Consortis meae animarum salute exorare teneantur. Decimo octavo: Cum ex Interusurio 6000 florenorum puncto lO-o Parochiae Ginziensi legatorum Capellanus adhuc unus facile interteneri possit, hinc ut Sacra ibidem denotata sine difficultate celebrari, et in festis etiam Congregationis duo assistentes esse possint, volo ut Parochus adhuc unum Capellanum servet, et seu ille semper, seu alternatim eadem Sacra celebrant. Decimo nono: Congregationi Agoniae lego florenos 50. Sacerdoti qui mihi in agone assistet florenos 25, quas post mortem meam cum florenis 400 ad Capellam Tötösiensem legatis ex pretio bonorum puncto 8-0 recensitorum aut in domo reperibili pecunia exolvi volo. Vigesimo: Uxori meae injungo quid, ut ex bonis mobilibus et immobilibus pro intertentione, et usu viduali ipsi relictis nihil distrahere audeat, cum tamen multa mobilia sint quae usu etiam deteriorantur et pessumeunt, quaedam servando servabilia non sint, et mihi firmiter persuasum habeam, quod conscientiam suam gravatura non sit, hinc nolo ut quisquam eatenus ab ea rationes exigat, aut eam ad revelationem stringat, quae in bonis puncto 8-o recensitis sunt, officialibus et servitoribus meis constant, at adscripta sunt, ea revelatione alia non egent, quae prae manibus ipsius ut viduae relinquenda ordino si nuberet sub onere conscientiae sine tamen juramento revelet, post mortem ipsius si ut vidua morietur, rogo ut unus alterve ex Inclytae Tabulae commembris omnia obsignet, et si in juristicum incideret Dominus Civitatis Judex et unus Senator id praestet, dein invenientur et vendantur. Liberum autem viduae meae esse volo, ut in locum pecorum et pecudum ín Küllő et Ginzii existentium alia ex Tötcsiensibus et Ujfalusiensibus sibi seligere possit. Et hoc ita fieri volo, si Deo ita disponente me improlem decedere contingeret; si autem Deus pro infinitudine Bonitatis Suae me prole donaret, proles mea in solidum haeres sit, ita tamen ut successive ea quae pro Congregatione Sanctissimae Trinitatis ordinavi seu pro scholis ordinatos 2.000 (florenos), pro Parochia Ginziensi destinatos 6.000 (florenos), Capellae Tötősiensi alligatos 400, puncto ll-o contentos 500, Elisabethäe Horváth auijem 1.000 (florenos) exolvere obligetur, reliquis legatis per me factis tunc satis fiat, si proles meas deficere contingeret. Horum omnium effectuationem Viduae meae ex omnibus Dei honorem zelantibus, Domino utpote Episcopo Jaurinensi, Loci Magistratui et Parocho enixe commendo, et rogo ut omnia fideliter expleant, ne anima uxoris Defunctae, et mea, praescriptorumque nostrorum jrefrigerio et sperata exhinc Dei Misericordia destituatur. 485