Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)

Függelék

torem servare et solvere deberet, per hoc autem legatum meum ab hoc onere sublevetur, pro doctione a scholaribus nihil omnino exigere audeat, sed et scholas in hyeme lignis providere obligetur, hunc in finem cedant eidem et Instructori floreni 80, quod residuum fuerit, pro praemiis ad cathechesim necessariis convertatur. Iis autem, qui has scholas audituri erunt, pro beneficiis gratui­tae doctionis hujus eam obligationem impono, ut Sacrum, Rosarium, et Cantionem, ad quae semper comparere, orare et canere tenebuntur, pro mea, defunctae Consortis Parentumque et Consanguineorum nostrorum, nec non modernae Consortis meae animarum salute Sanc­tissimae Trinitati offerre teneantur. Horum curam defero Amplissimo Senatui, Domino Loci Pa­rocho, et Catechistae, quicunque fuerit, et eos per omnia rogo pro Ludimagistro et Instructore homines tales deligant, qui pii, industrii, et apti sint, quorumve opera pium hunc finem consequi possint, ne casu in contrario Deus neglectae scholarium in bonis potissimum mo­ribus eruditionis rationem ab ipsis exigat, et me etiam contra eos coram Divino Tribunali conqueri oporteat. Decimo: Lego Parochiae Ginziensi florenos 6000 pariter ad locum securum elocandos, horum Interusurium cedat Parocho Ginziensi ea sub obligatione, ut pro mea, defunctae Consortis et antenatorum nost­rorum, ac modernae consortis meae animarum salute Diebus Dominicis in Honorem Sanctissimae Trinitatis, Die Lunae in Honorem Sanctorum Josephi et Antonii ac Michaelis Archangeli aliorumque Sanctorum Angelorum, Die Martis Sanctae Annae et mei ac utriusque consortis Angelorum Custodum, Die Mercuri in Honorem Sancti Joannis Ne­­pomuceni ét Sanctorum Apostolorum, Die Jovis Sanctae Barbarae et Sanctorum Patronorum et Patronarum nostrarum, Die Veneris in Honorem quinque Vulnerum, et amarissimae Passionis Domini nostri Jesu Christi, eo addito, ut hac die sacrificium Missae ad omnes fide­les defunctos, praesertim, qui nullos habent intercessores extendatur, Die Sabbathi in Honorem Beatissimae. Virginis Mariae celebrare, vel celebrari, si impeditus esset, per alium curare teneatur, et curam etiam scholarum habeat, ac bonae, piaeque scholarium instructioni intentus esse debeat. Undecimo: Lego adhuc florenos 500 aeque secure elocandos, ut ex horum Interusurio Musici, quos hactenus pro praestitis Congrega­tioni servitiis, 7 florenis exolvi annue, in futurum etiam exolvantur, quod supermanet ad necessaria Congregationis seponatur. Illud per Deum rogo, ut Magistratus, et Domini Loci Parochi curam scholarum harum sedulam habeant, si enim Deus Teroptimus pro abysso Judiciorum suorum illud, quod cum prima consorte eri­puit, Prolium solatium, cum hac supplere non dignabitur, neminem e sanguine meo in Ecclesia Dei relicturus, qui me sublato eum laudet, Benedicat, et Glorificat, id quod per sanguinem meum nequeo, hac 483

Next

/
Thumbnails
Contents