Schematismus Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno domini 1914 (Szombathely, 1914)
Episcopatus Sabariensis
16 e) Sancti Gotthardi O. Cist. in Szentgotthárd. Abbatia haec fundata est per Bélám III., Regem Hungáriáé a. 1183. atque sub patrocinio regum Hungáriáé perstitit. A. autem 1391. Sigismundus imperator et rex ius patronatus in abbatia S. Gotthardi eiusdemque adpertinentiis, haeredibus Palatini Nicolai de Széchy constitute Sub iure huius familiae variis vicissitudinibus fuit obnoxia. Post cladem Mohács a. 1526. abbatiam hanc, aut rectius bona eius iam saeculares, iam ecclesiastici, aut religiosi possederunt, usque a. 1634. cuius die 29. Iulii diplomate regio, Abbatia S. Gotthardi ordini Cisterciensium restituitur, et monasterio S. Crucis in Austria incorporatur. Denique a. 1878. ab hac abbatia evulsa et cum abbatiis Zircz-Pilis-Pásztó unita est. Abbas: Ulmus ac Rmus D. BÉKEFI REMIGIUS 0. Cist. Abbas B. M. V. de Zircz-Pilis-Pásztó-, Scient. Acad. Hung, membrum, Profess. Scient. Univ. Budapestin. p. o. emer., Assessor S. Sedis Consist. Sabar. Wesprim. etc. d) B. M. V. de Dömölk O. S. Benedicti. Tempus fundationis ignotum quidem, sed non absque verosimilitudine Belae III. regi Hung, tribuitur. A. 1252. certo exstitit. Post cladem Mohács desolata, parem cum aliis abbatiis et monasteriis sortem subiit. Alienatis ferme omnibus abbatiae bonis, vastum monasterium restaurari haud potuit. Usque a. itaque 1739 duo, tresve religiosi cum Abbate loci incoluerunt conclavia residua. Successu temporis Ecclesia aeque ac monasterium restaurata sunt. Locus iste olim erat statua B. M. V. Thaumaturga insignis, quae occasione desolationis regni et ecclesiarum per Tureas causatae ad Dénesd, possessionem archiabbatiae, in comitatu Posoniensi sitam pro securitate translata, adhucdum pie colitur. Verum reddita est loco huic prisca pietas opera Oddonis Koptik 0. S. Bened. Abbatis Dömölkiensis, qui ex Styria secum in Hungáriám statuam B. M. Virginis adtulit, quae edito per Franciscum Comitem Zichy Eppum Iaurinensem decreto, die 21. octobris a. 1745. gratiosa, die autem 17. novembris anni eiusdem miraculosa declarabatur. Abbas: Rmus D. HOLLÓSI RUPERTUS, O. S. B, S. Sedis Consistorialis Sabariensis assessor.