Schematismus Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno domini 1914 (Szombathely, 1914)
Episcopatus Sabariensis
CAPITULUM CATHEDRALIS ECCLESIAE SABARIENSIS DE CASTROFERREO. Venerabile Capitulum olim Ecclesiae Collegiatae S. Michaelis Archangeli in civitate regali Castroferreo, per primum Hungáriáé Regem, S. Stephanum fundatum creditur. Quod scriptis documentis ideo non potest confirmari, quia tabularium Capituli a. 1311. magna ex parte conflagravit. Attamen adest in archivo epistola quaedam donativa exeunte saec. XII. data, qua Rex Bela III. dominia Szentmihályfa et Lapsa illi donavit. Status Capituli praeprimis tempore Sigismundi Regis florens erat, quando e duodecim canonicis adnumerato Praeposito constitit. Postea vero numerus eorum ad sex, tum ad quinque ac demum ad quattuor reductus fuit. Ob continua archivo capitulari imminentia pericula in comitiis a 1578. (I. 20. §.) decretum erat: »Capitulum Castriferrei una cum sigillo et protocollo Sabariam veluti tutiorem locum transferatur, cum eiusdem Capituli bona citra Rabum fluvium maiori ex parte habeantur*. Itaque Capitulum Sabariam revera commigravit, quia expeditiones capitulares a. 1586. iam Sabariae factas fuisse constat. Archivum Capituli maximi erat momenti non solum pro regionibus vicinis, sed pro omnibus quoque partibus Transdanubianis (1647: art. 120). A. 1777. erecto episcopatu Sabariensi Capitulum istud e collegiato Castriferrei factum est Cathedrale Sabariense et nunc in publicis documentis inscribi solet: »CAPITULUM CATHEDRALIS ECCLESIAE SABARIENSIS DE CASTROFERREO«. Augusta Maria Theresia e bonis prioratus Pápócz (dominiqm Kemenesszentpéter) nova duorum Canonicorum fundatione auxit, et exinde sex Canonicos numerat.