Schematismus Venerabilis Cleri Dioecesis Sabariensis pro anno MCCCLXVIII (Szombathely, 1868)

12 sub Patrocinio Regura Hungáriáé perstitit. A. autem 1391. Sigismundus Imperator et Rex jus Patronatus in Abbatia S. Gotthardi ejusdemque adpertinentiis Haeredibus Nicolai de Szdch Palatini contulit. Sub Jure hujus Familiae variis vi­cissitudinibus fuit obnoxia; tandem Nicolaus Achacz a. 1506. die 20-a Decembr. electus Abbas anno proxime sequenti S. Gotthardi Abbatiam aditurus, ex ea per Comitissam Limbach natam Margaritam Széchi exclusus, repulsusque est. Post Cladem Mohácsianam anno 1526. Abbatiam hanc, aut rectius bona ejus jam Seculares, jam Ecclesiastici, aut Religiosi possederunt, usque annum 173L cujus die 20-a Julii Diplo­mate Regio, Abbatia S. Gothardi Ordini Cisterciensium resti­tuitur, et Monasterio S Crucis in Austria iucorporatur. Post restitutionem mox restaurationi Ecclesiae et Monasterii, quod injuria temporum solo aequatum erat, manus admovebatur, per Robertum eotum Abbatem S. Crucis et S. Gotthardi, et a Successore ejus Alberico opus intra paucos annos consum­matum fuit. Heimb. in Notitia Historica de ortu et progressu Abbatiae S. Ord. Cister. B. M. V ad S. Gotfhardum dictae. Viennae. 1764. Kirchliche Topographie von Oesterreich. 4. B. S. 215. B. M. V. de Döntőik. Ord. S. Benedicti. Abbas. Reverendissimus D. DAMIANUS PETHEÖ. Abbatiae hujus fundatio Belae 2-do tribuenda non abs­que verisimilitudine statuitur. Eam seculo jam 15-o exstitisse, certum est. Post Cladem Mohácsianam desolata, parem cum aliis Abbatiis et Monasteriis sortem subiit. Alienatis ferme omnibus Abbatiae bonis, vastum Monasterium restaurari haud potuit. Usque annum itaque 1739. duo, tresve Religiosi cum Abbate loci incoluerunt Conclavia residua. Successu temporis Ecclesia aeque, ac Monasterium restaurata sunt. Locus iste olim erat Statua B. M. V. Thaumaturga insignis, quae occa­sione desolationis Regni et Ecclesiarum per Tureas causatae ad Dénesd, possessionem Archi-Abbatiae in Comitatu Poso­­niensi sitam pro securitate translata, adhucdum pie colitur. Verum reddita est loco huic prisca pietas opera Oddonis Koptik Ord. S. Benedicti Abbatis Dömölkiensis, qui ex Styria sec'um in Hungáriám Statuam B. M. Virginis adtulit, quae edito per Franciscum Comitem Zichy Episcopum Jaurinensem Decreto, die 21-a Octobris a-i 1745-i gratiosa, die autem 17-a Novembris anni ejusdem miraculosa declaratur. Damian. Fuxhoffer. Monasteriologiae Lib. 1. pag. 154. et seq.

Next

/
Thumbnails
Contents