A Szombathelyi Egyházmegye Hivatalos Közleményei 1967 (Szombathely, 1968)

29. Genuflectit, surgit, et dicit: Panem caelestem accipiam, et nomen Domini invocabo. 30. Deinde accipit patenam manu sinistra, dextera vero hostiam et eam super patenam ele­vatam tenens, versus ad populum, clara voce dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et prosequitur, cum populo, pectus percutiente, ter dicens: Domine non sum dignus ... Postea, ad altare conversus, dicit: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen. (Az ostyával történő keresztvetés elmarad!) Et se inclinans, reverenter sumit ambas partes hostiae: quibus sumptis, deponit patenam super corporale, et erigens se iungit manus, et quiescit aliquantulum in meditatione sanc­tissimi Sacramenti. Si vero fideles non sunt communicandi, genuflectit, surgit, et dicit: Panem coelestem accipiam, et nomen Domini invocabo. Deinde, parum inclinatus, accipit ambas partes hostiae inter pollicem et indicem sinistrae manus, et patenam inter eundem indicem et medium supponit, et dextera tribus vicibus percutiens pectus, elata aliquantulum voce, dicit devote et humiliter: ) Domine, non sum dignus, et secreto prosequitur: ut intres... anima mea. Postea dicit: Corpus Domini nostri Jesu Christi... (A keresztvetés elmarad.) Et reverenter sumit ambas partes hostiae: quibus sumptis, deponit patenam super corpo­rale, et erigens se iungit manus, et quiescit aliquantulum in meditalione sanctissimi Sac­ramenti. 31. Deinde discooperit calicem, extergit patenam super calicem, interim dicens: Quid retribuam Domino, etc., (A palla levétele után a íérdhajtás elmarad.) Accipit calicem manu dextera et dicit: Sanguis Domini nostri... (A kehellyel történő keresztvetés elmarad). Et, sinistra supponens patenam calici, reverenter sumit totum Sanguinem cum particula. 32. Quo sumpto, accedit ad communicandos (modo solito), et hostiam parum elevatam super patenam vel pyxidem unicuique communicando ostendit, dicens: Corpus Christi. R. Arnen. Hostiis, quae superfuerint, in tabernaculo reconditis, antequam ostiolum claudet, genu­flectit. 33. Dum celebrans sumit Sacramentum, cantatur vel recitatur antiphona ad Communionem cum suo psalmo, quam celebrans privatim non legit: secus eam dicit immediate ante postcommunionem. 34. Abluit et extergit digitos, ac sumit ablutionem: extergit os et calicem, quem, plicato cor­porali, operit et collocat in altari ut prius. (Fragmentumok gyűjtögetése a korporalen szükségtelen.) In Missa cum populo, ante postcommunionem, pro opportunitate, vel sacrum silentium per aliquod temporis spatium servari potest vel cani aut dici possunt psalmus aut canticum laudis, e. gr. Рэ. 33 Benedicam Domino; Ps. 150 Laudate Dominum in sanctuario eius; Canti a Benedicite; Benedictus es. Deinde celebrans prosequitur Missam. (Postcommunio előtt az oltárcsók elmarad.) 35. Dicta Postcommunione celebrans osculatur altare, ac deinde, stäns ad populum conversus, dicit: t Y. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Et statim, elevatis oculis, extendes, elevans et iungens manus, dicit etiam in Missis Defunctorum: Benedicat vos omnipotens Deus et, benedicens, prosequitur * Pater et Filius f et Spiritus .Sanctus. R. Arnen.

Next

/
Thumbnails
Contents