Püspöki körlevelek 1946 (Szombathely, 1947)
VI. 1250. s; Festum Iiimac. Cor B. M. V. z. Cultus liturgicus erga Cor Beatae Mariae, cuius remota vestigia praebent comdismentarii Patrum de Sponsa Cantici Canticorum, cuique plures mediae et recentioris aetatis viri sancti ac mulieres proxime viam pararunt, ab ipsa Sede Apostolica primum approbatus est ineunte saeculo undevicesimo, cum Pius Papa septimus Festum Purissimi Cordis Mariae instituit, ab omnibus dioecesibus et religiosis familiis, quae eius celebrationis facultatem petiissent, die Dominica post Octavam Assumptionis pie sancteque agendum. Medio autem eodem saeculo Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, quod in annos latius per orbem catholicum propagabatur, iussu Pii noni ac Sacrae Congregationis Rituum cura, proprio Officio propriaque Missa auctum est. Hoc porro cultu Ecclesia Cordi Immaculato Beatae Mariae Virginis debitum honorem tribuit, cum sub huius Cordis symbolo Dei Genitricis eximiam singularemque animae sanctitatem, praesertim vero ardentissimum erga Deum ac Iesum Filium suum amorem. maternamque erga homines divino Sanguine redemptos pietatem devotissime veneratur. Invalescebat interea in animis, Pastorum pariter ac fidelium, ardens studium atque optatum, ut Festum Purissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, totius Ecclesiae commune efficeretur. Quare, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa duodecimus, gravissimas miseratus aerumnas, quibus christiani populi ob ingruens immane bellum affliguntur, universam sanctam Ecclesiam totumque genus humanum, quod olim Leo Papa tertius decimus Cordi Iesu sacratissimo devoverat, Cordi quoque Immaculato Beatae Virginis et Matris anno millesimo nongentesimo quadragesimo secundo, die Immaculatae eius Conceptioni sacro, in perpetuum dicavit. Ut autem eiusdem consecrationis memoria servaretur, Festum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis cum Officio et Missa propria de 22 Augusti, loco diei Octavae * A directorium az új ünnep következtébe! Aug. 21. Fer. 4. Vesp. de seq. (Off. pr. novu Aug. 22. Fer. 5. Immaculati Cordis B. M. V. Timothei, Hyppoliti et Symphoriani Mm. Laud et Festivitate. — In 2. Vesp. com. seq. — Color: alb. Assumptionis eiusdem Beatae Mariae Virginis, sub ritu duplici secundae classis quotannis celebrandum, ad universam Ecclesiam extendere decrevit; ut opitulant« Beata Dei Genitrice, cunctis gentibus pax Christi Ecclesiae libertas praestaretur, peccatores vero, propriis reatibus expediti omnes denique fideles in puritatis dilectione virtutumque exercitio solidarentur Hisce itaque Beatissimi Patris mandatis obsecundans, infrascriptus Carolus Cardinalis Salotti, Episcopus Praenestinus, el Sacrae Rituum Congregationis Praefectus in Audentia diei 10 Decembris 1943, confectum schema Officii proprii ac Missa« Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis eidem Sanctissimo Domino Nostro obtulit. Sanctitas porro Sua exhibitum schema approbavit et illud in universali Ecclesia adhibendum mandavit in Festo Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis prouti in superiori prostat exemplari. Servatis de cetero Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 4 Maii. 1944. f C. Card. Salotti, Ep. Praen., Praefectus, L. + S. A. Carinci, Secretarius. Mind a szentmise, mind a zsolozsma szövege megjelent a Szent István Társulatnál, Martineumnál Szombathely, Emerícanumnál Kőszeg. Az elsőnek 30 fillér, a másodiknak bO fillér az alapára. Ez az alapár a mindenkori könyvkereskedői szorzószámmal szorzandó. Postai rendelésnél a portóköltség is előzetesen beküldendő. A bíboros hercegprímás úr Őfőmagassága a mind belföldről, mind külföldről ismételten előterjesztett kérelmeknek helyt adva, 1946. április 24-én felállította Isten Szolgájának, Tóth Tihamér püspöknek, boldoggá és szenttéavatási ügyére illetékes bíróságot a 2003. kánon 3. §-a értelmében. Minthogy ezzel kapcsolatban Isten Szolgájának minden írása összegyüjtendő, min-L így változik: m.) com. praec. tant. dupl. 2. cl. Off. pr. HV. 9. Lect. et com, Ss. Missa (in privata tant.), Gl. Cr. Praef. Et te in ► » 1 1 t f f t . 1251. sz. Tóth Tihamér püspök boldoggá avatása.