Püspöki körlevelek 1944 (Szombathely, 1945)

d) dispensandi, quoad matrimonia contrahenda ab omnibus impedimentis ut in b), et iuxta modum ibi praestitutum. e) administrandi, Confirmationis sacramentum, ad normam Instructionis in appen­dice Rituale Romanum relatae. 4 17. Omnibus sacerdotibus, ut fidelibus ritus orientali* omnia sacramenta, uno ordine sacro excepto, etiam absque licentia Episcopi vel Parochi, ritu latino administrent, quin tamen fideles ea suscipientes ad ritum latinum transire censeantur. 18) Ut quilibet sacerdos dispensare valeat, quoties ei in Domino expedire videbitur, super lege abstinentiae et ieiunii diebus praescriptis. 19) Parochis permittendi familiis, in quibus altera pars est ritus orientalis, altera pars ritus latini, facultatem observandi ieiunia et festa iuxta ritum alterutrum ob conformita­­tem in eadem familia. 20) Ut clerici cestes saeculares induant.. *i aliter vel transire vel permanere non po­terunt in territorio sub Russorum potestate constituto. COMMUTAMUS hisce onus divini Officii recitationis cum onere recitandi integrum B. M. V. rosarium, quoties periculum sacerdotibus imminet ex cognita, etiam ex mera Bre­viarii delatione, eorum qualitate. DISPENSAMUS tandem ab applicatione Missarum pro populo sacerdotes illos qui longe a proprio grege vitam ducere debent nee ullos fructus a benefictio paroeciali percipiunt. II. Item vi indulti, quam SS.-mus D. N. PIUS PP. XII. — attentis peculiaribus et gravissimis conditionibus, in quibus Ecclesia versatur in iis Hungáriáé regionibus, quae Russiae ditioni in praesenti subduntur — Ordinariis locorum ritus latini benigne concessit, ad biennium a die praesentium computandum, dummodo hodierna peculiaria adjuncta, de quibus supra sub Nro I., tamdiu perseverent — CONCEDIMUS sacerdotibus facultatem valide et licite matrimoniis uno tantum teste vel absque testibus assistendi si de nupturien­tibus agatur qui, utpote factioni communisticae aut exercitui adhaerentes, matrimonium reli­giosum coram testibus contrahere formidant, dummodo de statu libero contrahentium et de absentia impedimentorum, sacerdoti constet. III. Latini ritus Hungáriáé Sacerdotibus relegatis, captivis, latitantibus. Attentis peculiaribus et gravissimis conditionibus in quibus Ecclesia versatur in iis Hungáriáé regionibus quae Russiae ditioni in praesenti subduntur, SS.-mus D. N. PIUS Divina Providentia PAPA XII. sacerdotibus ritus latini qui in aliam regionem relegati sunt (vulgo ..deportati“) vel in captivitate versantur vel fuga sunt latitantes benigne concedere digna­tus est: 1) Facultatem Sacrosanctum Missae Sacrificium celebrandi: — absque liturgicis paramentis, — utendo, si opus sit, poculo ex vitro ordinario, — adhibendo, si desit panis azymus, panem fermentatum, dummodo sit vere triticeus, — absque vino in ablutione, — absque luminibus, — sine reliquiis, sed super lino, si adsit. 2) Facultatem celebrandi, si deficiat Liber Missalis, MisSam votivam de B. M. V. etiam in festis duplicibus primae et secundae classis, vel de Requiem, festis duplicibus primae et secundae classis tantum exceptis. 3) Dispensationem ab obligatione applicandae Missae pro populo. 4) Facultatem, dummodo tempore inceptae ,,deportatio"-nis vel captivitatis aut fugae, suspensioni a ministerio audiendi confessiones obnoxii non fuerint: a) sacramentales confessiones christifidelium et utriusque sexus religiosorum exci­piendi in toto territorio infenso religioni regimini obnoxio, nulla habita ratione finium singu­larum dioecesium; ' b) absolvendi a peccatis quibusvis et censuris etsi quomodolibet reservatis et notoriis, exceptis casibus apostasiae a fide, violationis directae secreti sacramentalis, attentati matri­monii pro sacerdotibus, necnon sollicitationis et absolutionis complicis, si recursus fieri A. r

Next

/
Thumbnails
Contents