Püspöki körlevelek 1942 (Szombathely, 1943)

VII. cultus, visibilis materiae destructio. Porro haec S. Rituum Congregatio summam decretorum circa usum lucis electricae praebuit Decreto N. 4322 diei 24 Junii 1914. At biennium post, id belli europaei conditionibus exquirentibus, et in­stantiis plurimorum Ordinariorum morem ge­rens, per Decretum N. 4334 diei 23 Februarii 1916 indultum temporaneum concessit quo, pro lampade Ssmi Sacramenti, ultimo loco adhiberi posset etiam lux electrica. Iam vero nunc, praesenti bello perdurante atque redeuntibus iisdem adiunctis, haec S. Congregatio, auctoritate Summi Pontificis, de­rogans praescripto canonis 1271 C. I. C. 'et Ritualis Romani, tit. IV., c. I, n. 6, necnon huius S. Congregationis Decretis, inhaerens vero Decreto N. 4334 diei 23 Februarii 1916, rursus remittit Ordinariorum prudentiae ut, peculia­ribus huius belli circumstantiis sive ordinariis sive extraordinariis perdurantibus, ubicumque oleum olivarum vel cera apum vel penitus de­ficiant vel sine gravi incommodo et dispendio haberi nequeant, ibi lampas Ssmi Sacramenti aliis oleis, quantum firei potest vegetabilibus, nutriri possit, ultimo autem loco etiam lux elec­trica adhibeatur. Item Ordinariorum prudentia remittit, ut, praesentis belli supradictis adiunctis perduran­tibus, in defectu cerae apum, reducatur nume­rus candelarum, pro singulis sacris functionibus rite praescriptus, et huic deficientiae cereorum sufficiantur usque ad numerum requisitum can­delarum alia lumina, etiam electrica. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 13 Martii 1942. C. Card. Salotti, Ep. Praenestinus, Praefec­tus. L. S. A. Carinci, Secretarius. Feria IV, die 18. Martii 1942. In generali concessu Supremae Sacrae Con­gregationis Sancti Officii Emmi ac Revmi DD. Cardinales rebus fidei ac morum tutandis prae-1809. sz. Liber damnatur T 1807. sz. Singulis sacerdotibus Eucharis­­ticum Sacri­ficium cele­brantibus al­taris privi le­­giati facultas. 1808. sz. Decretum da lampade Ssmi Sacra­menti et de luminibus in sacris functionibus adhibendis. i ] PIUS PP XII. Summo solacio novimus iubilarem Episco­patus Nostri celebrationem filiorum Nostro­rum animos ubique degentium ad mirandum prorsus precum concentum excitare, quibus iidem in tam gravi, quo angimur, rerum discri­mine, et communi Patri, et Ecclesiae universae superna a Deo munera impetrare contendant. Perquam acceptum id profecto Nobis ob­venit; quandoquindem nihil magis hodie necessarium putamus, quam caelestem opem divinumque auxilium; atque ita testatum cerni­mus christifidelium mentes voluntatesque in praesens, si umquam alias, mira quadam con­sensione incensaque cari late Nobiscum arctis­sime coniungi. Cupimus 'autem amplissimam hanc amoris significationem quodammodo rependere, aliquid ex inexhaustis Ecclesiae thesauris impertientes, quod omnibus, ac sacerdotibus potissimum, exis­timamus fore maxime gratum. De Apostolicae igitur plenitudine potestatis, singulis sacerdo­tibus, rite probatis, personale privilegium con­cedimus, cuius vi indulgentiam plenariam pos­sint, Eucharisticum Sacrificium celebrando, uni animae piaculari igne expiandae applicare. Id­­que a die vigeat XIII. huius mensis ad diem usque XIII. mensis Maii, anni MDCCCCXLIII. Quod quidem firmum ratumque esse iube­­mus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII. mensis Maii, anno MDCCCCXXXXII. Pon­tificatus Nostri quarto. Pius PP. XII. Sacra Rituum Congregatio, quoties ei con­tigit cavere de lampade quae ante Ssmum Sacra­mentum indesinenter lucere debet, semper abs­tinuit a concedendo per generale indultum usu lucis electricae, iugiter insistens traditionali legi de usu cerae apum et olei olivarum et, non ex­clusis, in casu necessitatis, aliis oleis (Decret N. 4334.) idque ut nostrae fidei et caritatis symbolica significatio servetur et iuxta indolem

Next

/
Thumbnails
Contents