Püspöki körlevelek 1939 (Szombathely, 1940)
I Breviarii et Missalis mutationes. 6. sz. Edita nuperrime a Sacra Paenitentiaria Apostolica nova Collectione precum et piorum operum, quae a Sancta Sede indulgentiis ditata sunt, ut ampliores istae largitiones suis quibusvis locis adnotarentur, abrogatis veteribus concessionibus, Sacra Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa XI tributarum, sequentes variationes in rubricis Breviarii et Missalis Romani faciendas esse decrevit: I— in Breviario Romano. 1. In initio, post verba: Ordinarium Divini Officii iuxta Ritum Romanum persolvendi ponatur haec rubrica: Clericis in sacris constitutis, qui integrum divinum Officium, quamvis in partes distributum, coram Ssmo Sacramento, sive publicae adorationi exposito sive in tabernaculo adservato, devote recitaverint, conceditur: Indulgentia plenaria, si praeterea sacramentalem confessionem instituerint, ad eucharisticum Convivium accesserint et ad mentem Summi Pontificis oraverint. Pius Pp. XI. 23. Octobris 1930. Iis vero, qui divinum Officium coram Ssmo Sacramento, ut supra, ex parte tantum recitaverint, conceditur: Indulgentia quingentorum dierum pro unaquaque hora canonica. Pius Pp. XI. 18. Maii 1933. Iisdem autem clericis, qui divinum Officium in alias preces commutatum rite obtinuerint, si preces eiusmodi coram Ssmo Sacramento, ut supra, devote recitaverint, conceditur: Indulgentia plenaria, additis sacramentali confessione, sacra Communione et oratione ad mentem Summi Pontificis. Pius Pp. XI. 7. Novembris 1932. 2. In eodem Ordinario, rubrica praemissa Orationi Aperi Domine, mutetur in aliam: Antequam inchoetur Officium, laudabiliter dicitur, sub singulari semper numero, sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XI. sub die 17. Novembris 1933. Indulgentiam trium annorum concessit. 3. Item in eodem Ordinario rubrica Orationi Sacrosanctae praeposita, mutetur in aliam: Cum expletum fuerit Officium, laudabiliter dicitur sequens Oratio; pro qua Summus Pontifex Pius Pp. XL, sub die 1. Decembris 1933. indulgentiam trium annorum concessit. Praeterea Clericis in sacris constitutis et Sacerdotibus eam devote post Officium recitantibus Summus Pontifex Leo X. defectus et culpas in eo persolvendo ex humana fragilitate contractas, indulsit. Dicitur autem flexis semper genibus in privata etiam recitatione, praeter quam ab iis, qui ob certam infirmitatem vel gravioris impedimenti causam nequeant genuflectere. II— in Missali Romano. Rubricae de indulgentiis appositis ad Orationes pro opportunitate dicendas ante Missae celebrationem reformentur ut sequitur: 1. Ante antiphonam Ne reminiscaris; Quilibet Sacerdos, ex concessione Pii Pp. XL, sub die 3. Octobris 1936. lucrari potest: Indulgentiam quinque annorum, si ante Missae celebrationem, recitet Psalmos 83, 84, 85, 115 et 129 cum adnexa antiphona, versiculis et Oremus ut infra; plenariam, si per integrum mensem praedictas preces quotidie recitaverit, additis confessione sacramentali et oratione ad Summi Pontificis mentem. 2. Post inscriptionem Oratio S. Ambrosii Episcopi et ante verba Die Dominica inseratur rubrica: Indulgentia trium annorum pro qualibet ex sequentibus orationibus S. Ambrosii si in die assignata recitetur. Pius Pp. XI., 3. Octobris 1936. 3. Ante aliam orationem S. Ambrosii Ad mensam reformetur rubrica: Indulgentia trium annorum. Pius Pp. XI., 3. Octobris 1936. 4. Ante orationem S. Thomae Omnipotens sempiterne Deus sic reformetur rubrica: Indulgentia trium annorum; plenaria, dummodo quotidiana orationis recitatio in integrum mensem producta fuerit et praeterea sacramentalis confessio, alicuius ecclesiae vel publici oratorii visitatio et ad mentem Summi Pontificis