Püspöki körlevelek 1937 (Szombathely, 1938)
11 VIII. 2876. sz. Epistola D D. E. Card. Pacelli ad D. D. Eppum de Obulis S. Petri. 2877. sz. Declaratio super decreto „Lex sacri coelibatus.“ i 1 1 t Segreteria Di Stato Di Sua Santita, Dal Vaticano die 4. Novembris 1937 Nr. 165117. Exc.-mo et Rev.-mo Domino Dno Josepho Grősz Episcopo tit. Orthosiensi in Phoenicia Administratori Aipostolico Sabariensi Sabariam — Exc.-me ac Rev.-me Domine! Fidei ac religionis testis fuit Beatissimo Patri diserta profecto et luculenta Petriana stips (Pengő 3.300) quam in ditionis istius finibus collegisti atque Apostolico isti Nuntio submisisti. Sanctitas Sua merito censet dignum praeconio hujusmodi liberalitatis studium, quo, te hortatore et duce, fideles isti ad Ecclesiae necessitates cotidie cumulatiores et acerbiores allevandas inflammantur. Hoc benigne in Petri Sedem actum natura sua beneficia deposcit superna. Quae ut copiosiora tibi et iis, quorum bono prospicis, defluant, Augustus Pontifex enixa admovet vota eademque gaudet Apostolica Benedictione confirmare. Interea qua par est observantia me profiteor Excellendae Tuae addictissimum E. Card. Pacelli m. p. Evulgato per Commentarium Officiale Apostolicae Sedis (vol. XXVIII. pag. 242.) Decreto, quod incipit „Lex Sacri coelibatus“ diei 18. Aprilis 1936, quo absolutio ab excommunicatione de qua in can. 2388. §. 1. quando agatur de sacerdote qui, matrimonio civiliter attentato, ad cor dein reversus ad participationem sacramentorum more laicorum petat admitti, data quidem fide de absoluta perfectaque in posterum continentia perpetuo servanda, quamvis tamen ob gravissimas rationes cessare non valeat a cohabitatione sub eodem tecto cum suae disertionis complice, Sacrae Poenitentiariae Apostolicae, excepto casu periculi mortis, reservatur, non defuerunt nec desunt Canonistae et Moralistáé, qui docuerint et doceant casum hunc nihil differre a casu aliarum censurarum, quae in casibus urgentioribus remitti possunt sub quibusdam conditionibus et clausulis a quocum que confessario vi can. 2254. Haec interpretatio, a praefati Decreti nedum sensu sed et littera prorsus absona, nullo modo defendi potest, eo praesertim, quia expresse edicitur absolutionem de qua agitur „ab ipsa tantum Sacra Poenitentiam Apostolica servata speciali procedendi forma et sub peculiaribus quibusdam cautelis et conditionibus ab eadem Sanctitate Sua patefactis ac praescriptis“, concedi posse. Nihilominus, ad omnem, si quae adhuc forte superesset, dubitationem penitus auferendam, Sismus Dominus Noster, in audientia infrascripto Card. Poenitentiario Maiori die 10. Aprilis anni currentis impertita ad rem opportune interrogatus, suprema Sua auctoritate declarandum et, quo solet modo, publici juris faciendum mandavit, hanc esse mentem Legislatoris, scilicet: Absolutionem a censura, de qua supra, ita esse Sacrae Poenitentiariae reservatam ut nemo unquam, excepto casu periculi mortis, ab ea absolvere possit, non obstante qualibet facultate, sive per can. 2254, §. 1. sive per privilegium, sive denique per aliud quodcumque ius ceteroquin con' cessa. Datum Romae, e Sacra Poenitentiaria die 4. Maii 1937. — L. Card. Lauri, Poenitentiarius Maior. — L. S. — S. Luzio, Regens. Litteras Cardinalis Primatis Hungáriáé et Episcopi Namurcensis praesidis comitatus permanentis Congressuum Eucharisticorum1 Internationalium ad me directas, per exten-: sum communicare gratum mihi est, siquidern omnia ea diserte exponant, quae observanda: sunt, ut Annus Sanctus digne et fructuose celebretur. Nihil proinde eisdem addendum esse existimo praeter instantem Ven. Cleri admonitionem, ut omne studium ad eas penetran-2878. sz. Litterae invitatoriae Card. Primatis et Eppi Namurcensis ad Congressum Euchar internationalem.