Püspöki körlevelek 1936 (Szombathely, 1937)
— 32 -1805. sz. Responsa S. Congregtionis Rituum ad quaedam dubia. specie, re autem vera solatii vel oblectamenti causa praecipue fuisse susceptas. 2. Ius pias peregrinationes promovendi, easque moderandi ad legitimam Auctoritatem ecclesiasticam unice spectat. Nulli igitur coetus, ne iis quidem exceptis, qui ab Institutis religiosis vel ab eorum sodalibus excitentur, constitui possunt, qui non sint ab eadem Auctoritate vel promoti, vel saltem approbati; omnesque ea ratione, eoque ordine ac tempore agant quae sint statuta, praesertim si plures coetus eundem finem prosquantur. 3. Eiusdem Auctoritatis ecclesiasticae cura erit ut quaevis pia peregrinatio paretur et ducatur sub moderatione delectorum virorum; nec desit unquam vir ecclesiasticus qui munere fungatur moderatoris spiritualis. 4. In pretiis statuendis, ab his moderatoribus ea ratio servetur ut piae peregrinationes fidelibus quoque tenuioris condicionis patere possint. Nihil igitur ultra a piis peregrinantibus petatur, quam rei exigat prudens administratio, cuiuscumque lucri specie omnino remota. 5. Qui de clero sive saeculari sive religioso sunt in iis quae spectant harum peregrinationum apparatum technicum qui dicitur, ne se immisceant, cum ea dignitatem ecclesiasticam minus deceant. Committendum igitur erit hoc munus viris laicis, probis et peritis, a quibus id omnino exigatur ut, advigilante Auctoritate ecclesiastica, in iisdem instruendis nihil sit quod earum fini religioso dissentiat, quin imo omnia pietati Christianae congruant, eandemque foveant. Datum Romae, die 11. Februarii anno 1936. L. S. — 1. Card. Serafini, Praefectus. I. Bruno, Secretarius. S. Congregatio Rituum ad quaedam dubia ab Ordinario Brunensi exposita ddto 3. Martii 1936. responsa dedit, ex quibus etiam nos respiciunt sequentia: Die 3. Februarii in festo S. Blasii Ep. et Mart, datur benedictio gutturis S. Blasii, quam populus libenter accipit. Quum vero multi fideles, inter quos operarii et iuvenes studiosi, non possint aliis diebus, praeter Dominicam, ecclesiam adire ita ut hanc benedictonem non possint accipere, quaeritur; a) Utrum benedictio dari valeat Dominica festum S. Blasii insequenti, uti iuxta decretum n. 4373 Aquen. simili de causa permittitur impositio Cinerum etiam Dominica I. Quadragesimae? b) Potestne haec benedictio per totam diem dari? c) Estne danda haec benedictio semper candelis accensis? Et S. Congregatio respondit ad a) et b) affirmative, ad c) negative. Sacerdos administrat duas ecclesias. In die commemorationis omnium fidelium defunctorum in utraque ecclesia celebrat Missam. Debetne idem sacerdos in illis duabus ecclesiis Missam canere iuxta primum formulare e tribus Missis pro Die Commemorationis Omnium fidelium defunctorum, an in una ecclesia iuxta primum et altera iuxta secundum formulare? Responsio S. Congregationis est: affirmative ad I. partem, negative ad II. partem. (Acta Curiae Ep. Brun. nr. 4000/5, 1936. et Acta Curiae Archiepiscopalis Stigonien. Nr. 2202. a. 1936.) Suprema S. Congregatio Sancti Offici respondit circa quaestionem sepulturae personae catholicae in coemeterio acatholico prolatam a Revmo Ordinario Olomucensi, litteris de die 21. Martii 1936, nr. 1711/35. uti sequitur: „In Congregatione Generali Feriae IV, diei 13. Februarii 1936, Eminentissimi ac Reverendissimi Patres, perpenso dubio ab Excellentia Tua Rev.-ma proposito, utrum nempe liceat sepelire in coemeterio acatholico ritu catholico et per ministrum catholicum personam catholicam, quae id ex pietate erga acatholicos parentes, propinquos aut amicos petat, aut ex alio fine honesto, decreverunt: Tumulationem catholici in coemeterio acatholico non esse permittendam, multo minus cum adsistentia ministri catholici et ritibus sepulturae ecclesiasticae. Mens est autem huius Supremae S. Congregationis, ut rite fideles doceantur circa doctrinam et disciplinam Ecclesiae in hac re.“ (Acta Curiae Episcopalis Brunensis Nr. 5100/6. 1936. et Acta Curiae Archiepiscopalis Strigonien. Nr. 2203 a. 1936.) Feria IV, die 10. Junii 1936 in generali concessu Supramae Sacrae Congregationis Sancti Officii Emi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei et morum tutandis praepositi, audito RR. DD. Consultorum voto, dammarunt atque in Indicem librorum prohibitorum inserendos mandarunt duos libros a Sae. Georgio Sebastiano Huber conscriptos, quibus tituli: Vom Christentum zum Reiche Gottes, Regensburg, 1934; Weisheit des Kreuzes, Regensburg, 1935. Et sequenti Feria V, die 11 eiusdem men-1806. sz. Sepultura personae catholicae in coemeterio acatholico prohibita. i 1807. sz. Libri damnantur. 1 1