Püspöki körlevelek 1929 (Szombathely, 1930)
LITTERAE CIRCULARES EPISCOPORUM REGNI HUNGÁRIÁÉ. Sancti Emerici Cultoribus Salutem in Domino! Cum per Petrum eiusque Successores ipse Christus Ecclesiam Dei gubernet, cumque per Deum Reges regnent et legum Conditores iusta decernant: retecta divina auctoritate, utramque societatem, ecclesiasticam videlicet et civilem in ipsis fundamentis concuti ac omnia divina humanaque permisceri necesse est. Quod quidem nostris tempestatibus fere ubique terrarum evenisse plangimus. Quapropter ad humane consociationi ipsique civitati medendum ultimus utriusque societatis fons Dei auctoritas revocetur humanoque generi maiorum exemplis ostendatur oportet. In agnoscenda porro et amplectenda divina auctoritate inter maiores nostros Hungáriáé proceres mirum in modum S. Emericus noster eminet, Sancti Stephani Protoregis filius, qui ante novem saecula iuvenis angelicus de repente ad superna raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius aut ne fictio deciperet animam illius. Accepta enim solida, quae futurum Regem Christianum deceret, educatione, iuvenili florens aetate, qua tristes frequentesque occasus Psalmista deplorat, S. Emericus amplexata divina auctoritate, veluti se fortior effectus, inconcussa voluntate novit subigere corpus animae, animam autem Deo. Cum ergo propterea placuisset Domino, ereptus est nobis, ut esset forma futurorum, non hungarorum tantum, sed etiam omnium Christianorum, praecipue iuvenum, qui ipsius exemplo Dei et proximi, Ecclesiae et Patriae amorem feliciter coniugerent. Dum igitur imminente anno 1930. gloriosae S. Emerici ascensionis in altum nongenties iam recurrentem anniversarium diem cum Sancta Matre Ecclesia jubilantes concelebrabimus: omnes fratres, quotquot in Regno Mariano et apud exteras nationes catholico nomine gloriantur, ut nobiscum congaudeant, peramanter invitamus. Quod si nos invisendo nostrae sollemnitatis, nostri gaudii participes fuerint, profecto gaudium nostrum erit plenum; omnes vero circumquaque nationes mirabuntur post ultimam civitatum conflagrationem catholicos homines, sicut apostolicis temporibus, modo quoque fraterna inter se caritate coniungi. Ut igitur omnium catholicorum caritas non ficta ad nos portendatur: venite fratres, venite turmatim, properate singuli, ac jubilaribus sollemniis, quorum seriem hisce adueetere placet, discite nobiscum a S. Emerico iuvenes innocentiam, senes sapientiam, omnes vitae sanctitatem et sublimioribus potestatibus a Deo constitutis obedientiam, ut S. Emerico cunctisque eiusdem regiae familiae Sanctis intercedentibus, restituta tandem divina auctoritate, iterum Christus regnet super nos et renovetur facies terrae. Budapestini, die S. Emerico sacra, 5. Novembris 1929. JUSTINIANUS SEREDI Cardinalis, Princeps Primas Hungáriáé archiepiscopus Strigoniensis LUDOVICUS SZMRECSÁNYI archiepiscopus Agriensis WOLFGANGUS RADNAI archiepiscopus tit. Auxumensis JULIUS E COM. ZICHY archiepiscopus Colccensis STEPHANUS HANAUER episcopus Vaciensis FRANCISCUS VIRÁG episcopus Quinqueecclesiensis LUDOVICUS SHVOY episcopus Albarcgalensis ANTONIUS PAPP archiepiscopus tit. Cyzicens., administrator apostolicus rit. gr. JULIUS GLATTFELDER episcopus Csanadiensis JOANNES E COM. MIKES episcopus Sabariensis STEPHANUS MIKLÓSY episcopus Hajdudorogensis tit. gr. STEPHANUS HÁSZ Ordinarius Castrensis JOANNES LINDENBERGER administrator apóst, dioec. Magnovaradjensis JULIUS SZÉKELY administrator apóst, dioec. Szatmariensis CHRYSOSTOMUS KELEMEN O. S. B. coadiutor archiabbat. S. Martini de S. M. Pannoniae ANTONIUS FETSER episcopus Jaurinensis EERDINANDUS RÓTT episcopus Wesprimiensis FRANCISCUS PÁYER vicarius administratoris apóst. Cassoviensis JOANNES PÁJER vicarius administratoris apóst. Rosnaviensis