Püspöki körlevelek 1929 (Szombathely, 1930)

VI. Nr. 2025. S. Joannes Bapt.Vianney parochorum patronus con­stituitur. Ad perpetuam rei memoriam. — Anno Iubilari MDCCCCXXV Beato Joanni Baptis­tae Vianney, Presbytero confessori, qui a Vico Ars, in quo est parochi munere functus, nuncupatur, Sanctorum honores tributi sunt; atque anno MDCCCCXXVIII, cum eiusdem Officium Missaque adprobata fuerint, festum sancti parochi ipsius ritu duplici celebrandum ad universam Ecclesiam extensum est. Nunc autem ab Episcopo Bellicensi, cuius dioecesis intra fines exstat Ars vicus, nomine quoque aliorum férd quadringentorum ex variis et fere cunctis terrae regionibus Archiepisco­­porum Episcoporumque, rogati sumus ut tamquam caelestem Patronum animorum cu­ratoribus ubique terrarum degentibus Sanct­­tum Joannem Baptistam Vianney concedere dignaremur. Nil enim magis opportunum vi­detur quam lita parochis omnibus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali munere, obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex eiusdem sedulitate in animorum cura gerenda iam etiam Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X, anno MDCCCCV, Beatum Joannem Baptistam Vianney illico post sol­lemnem eius Beatificationem constituit cae­lestem Patronum universis presbyteris, qui in Galliae dioecesibus parochi munus gererent. Id profecto attento seduloque studio Nos considerantes, precibus concedendum existi­mavimus tantorum Praesulum, qui, quinqua­gesimi anni ab inito Nostro sacerdotio occa­sionem nacti, vota faciunt impensa ut huius­­modi largitas spiritualis, quam a Nobis in­stanter efflagitant, Iubilaei Nostri cum me­moria apud posteros coniungatur, eiusdemque ita peculiaris exstet recordatio. Conlatis prop­­terea consiliis cum Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Scalaris, Sacrae Rituum Congregatio­nis Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, de­que apostolicae Nostrae potestatis plenitu­dine, praesentium Litterarum tenore Sanctum Joannem Baptistam Vianney Confessorem, qui insignis et apostolicus vir ac parochus op­piduli Ars nuncupati fuit, caelestem Patronum omnium parochorum seu animarum curato­rum totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus. Haec ad spirutuale parochorum bonum ubique terrarum provehendum concedentes, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, iliisque ad quos spectant sive spectare poterunt amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac de­finiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, aucto­ritate qualibet, scienter sive ignoranter atten­tari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII m. Aprilis anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo. P. Card. Gasparri m. p., a Secretis Status. Nagy örömmel tudatom T. papságommal, hogy utolsó körlevelem óta egyházmegyénk története dr. Géfin Gyula vicerektor szerkesz-1 tésében két kötetben megjelent. Az első kö­tet dr. Géfin Gyula tollából tartalmazza az első négy püspök: felsőszopori Szily János, gróf harrasi Herzán Ferenc, perlaki Somogy Lipót és Bőle András püspökök élettörténeti adatait; a második kötet pedig Balassa Gá­bor, Szenczy Ferenc, Szabó Imre, Hidassy Kornél és István Vilmos püspökök, továbbá a szeminárium, a székeskáptalan, az egyház­­megyei iskolaügy történetét és a szombat­­helyi egyházmegyei papok irodalmi működé­sét tartalmazza Egyed Ferenc, dr. Kappel Já­nos, Füssy Tamás O. S. B., dr. Tauber Sán­dor, dr. Tóth József, dr. Székely László, Desics Ignác, dr. Boda János és Kovács Lajos tollából. Ezen kötetek elolvasása nekem nagy gyönyörűséget szerzett és bennem is a 2026. sz. A szombat­helyi egyház­megye története megjelent.

Next

/
Thumbnails
Contents