Püspöki körlevelek 1926 (Szombathely, 1927)

12 pendat ad fidelium animos disponendos ita ut omnibus Operibus missionalibus pro viribus succurrant. 5. — Piae Unionis socii finem sibi pro­­positum hisce praecipue mediis assequi stu­dent: a) Fervidis ad Deum O. M. precibus pro felici sacrarum missionum exitu propriaeque in favorem missionum operae successu; b) cognitione missionum earumque indi­gentiarum, laborum apostolicorum qui in va­riis mundi plagis a Missionariis sustinentur, felicis vel minus laeti eorum exitus, itemque omnium earum rerum quae ad regnum Dei imprimis inter paganos dilatandum referuntur; c) collationibus congressibusque socio­rum, quibus mutuo se illuminent circa missio­num indigentias atque ad eis subveniendum vicissim se exhortentur; d) fovendo in familiis christianis vocatio­nes missionales, sive ad sacerdotium sive ad munus adiutoris aut adiutricis Missionario­­rum; e) monendo christifideles qua sacris con­cionibus, qua publicis conferentiis, ut vocant, qua privatis colloquiis et adhortationibus, qua scriptis in vulgus editis, aliisque opportunis mediis, de magno opere evangelicae praedi­cationis inter infideles, et de variis modis, qui­bus catholicarum missionum necessitatibus succurri possit; f) offerendo libenter adiutricem operam suam iis qui Operibus missionalibus praepo­siti sunt; g) naviter operam dando ut omnibus in­notescant et ubique promoveantur Opera missionalia, imprimis ea quae a Sede Aposto­­lica tanquam sua agnita sunt et Motu proprio Romanorum Pontificum, diei 3 maii 1922, prae caeteris commendata fuerunt. Ea sunt, ante omnia, magnum Opus a Propagatione Fidei, Opera auxiliaria a Sancta Infantia, a Sancto Petro Apostolo pro institutione Cleri indige­nae, et Collecta annua in festo Epiphaniae pro redemptione captivorum, seu pro missionibus Africanis; neque omittendo peculiares collec­tas pro determinatis regionibus vel missioni­bus aut pro singularibus indigentiis quae in missionibus forte occurrant fidelibus commen­dare. h) promovendo festa, ut dicunt, missiona­lia, conventus seu congressus, aliaque id ge­nus, quibus christifidelium studium erga mis­siones magnopere accendatur et accrescat. II. — De Sodalibus. 6. — Piae Unioni Cleri pro Missionibus adscribi possunt omnes sacerdotes cum sae­culares tum regulares, necnon clerici qui sa­crae theologiae studiis incumbunt. 7. — Adscriptio fit sive a Consilio dioe­­cesano, sive a Consilio regionali, sive, his de­ficientibus, a Sacra Congregatione de Propa­ganda Fide. 8. — Ipsa adscriptione suscipiuntur onera Piae Unionis propria, et acquiritur ius ad in­dulgentias lucrandas et ad favoribus privile­giisque fruendum, quae a Sancta Sede Piae Unioni concessa sunt. Sciant tamen sodales non suffficere nomen dare Piae Unioni, sed naviter et fideliter exsequenda esse ea offficia, quae nomen dando susceperunt, si gratiis Piae Unioni ab Ecclesia concessis vere frui desi­derent. 9. — Sodales ordinarii vocantur, qui prae­ter caetera Piae Unionis officia praestita, sta­tutas a Consilio regionali contributiones quo­tannis solvunt. 10. — Sodales perpetui, qui similiter, prae­ter fidelem officiorum satisfactionem, semel contributionem maiorem ad hoc a Consilio statutam exsolvunt. 11. — Sodales honoris causa sunt Revmi Domini Episcopi, nec non S. R. E. Cardinales, qui Piae Unioni adhaeserunt. 12. — Omnes sacerdotes qui actu in mis­sionibus degunt vel valetudinis, senectutis aut obedientiae causa eas relinquere coacti sunt, omnibus privileggiis et gratiis Piae Unioni concessis gaudent. 13. — Pia Unio Cleri pro Missionibus a Sacra Congregatione de Propaganda Fide om­nino dependet. III. — De Consiliis. 14. — In unaquaque regione Piae Unioni proxime praeest Consilium regionale et in sin­gulis dioecesibus Consilium dioecesanum. A) — De Consilio regionali. 15. — Consilium regionale constat Prae­side et quibusdam Consiliariis, quorum alii e Directoribus dioecesanis, alii ex Institutis missionalibus, si quae in regione adsint, assu­muntur. 16. — Praeses Consilii regionalis a Sacra Congregatione de Propaganda Fide nomina­tur. Episcopi regionis nomen vel nomina can­didatorum, ut plurimum ex regionis Ordinariis delectorum, eidem Sacrae Congregationi pro­ponunt. 17. — Consiliarii eliguntur a Praeside, col­­latis consiliis cum Ordinariis locorum, si de sacerdotibus saecularibus, et cum Moderato­ribus Regularium, si de Religiosis agitur.

Next

/
Thumbnails
Contents