Püspöki körlevelek 1924 (Szombathely, 1925)
Nr. 3241 Indulgentia et facultate vertente anno iubila 1925 suspei duntur. Pius Episcopus servus servorum Dei ad eperpetuam rei memoriam. Ex quo primum, ° non sine afflatu divino, constitutum est ut 21Iubilaeum maximum hac Alma in Urbe, certo quodam annorum intervallo, haberetur, nulla unquam temporum, rerum itinerumque condicio multitudines hominum prohibuit, quominus huc per Annum Sanctum confluerent. Christifidelibus enim cuiusvis ordinis, vel ipsa imperatoria regiaque dignitate ornatis, ut litterarum monumenta testantur, religioni fuit ad hanc convenire Apostolicam Sedem, ut ab Episcopo Romano, Petrique successore, qui germanus doctrinae sanctae custos interpresque esset, idemque vitae supernaturalis fons purus atque integer, haurirent coram, unde in fidei communione confirmarentur et mores in vinculo perfectionis — quod est caritas — ad altiorem sanctitatem componerent. Ut igitur fideles quam plurimi et heic quaererent, quae una in Urbe invenirentur, copiosiora pietatis expiationis adiumenta, et principem inviolatamque Romanae Ecclesiae auctoritatem praesentes agnoscerent, decessor Noster Sixtus IV, anno MCCCCLXXIII, decrevit, ut, promulgata Iubilaei Indulgentia, iam ceterae omnes poenarum relaxationes, aut concessae aut concedendae itemque facultates, cuivis factae, extra Urbem, Apostolicae Sedis nomine atque auctoritate dispensandi absolvendique in utroque foro, per Annum piacularem conquiescerent ac suspenderentur. Ab eiusmodi quidem disciplina, quam deinceps, pro temporum rerumque varietate, decessores Nostri haud modice temperaverunt, eo minus Nobis deflectendum hodie esse censemus, quo facilius commodiusque itinera, vel creberrimorum agminum, apparari atque haberi contingit, et quo pluris religionis et societatis ipsius humanae interest, frequentissimos ad Apostolorum limina convolare peregrinos, ut arctius cum hoc unitatis catholicae centro cohaereant nobilissimosque caritatis pacisque sensus ac spiritus inter se alant ac foveant. Huc praeterea accedit, quod pium tot Romam coeuntium filiorum Nostrorum spectaculum, etsi tanto disiunguntur a Nobis terrae marisque intervallo, fieri non poterit quin acatholicos bene animatos percellat et acriore afficiat desiderio religiosae unitatis. Itaque, auctoritate Nostra apostolica, usitatas indulgentias et facultates Nostro nomine extra Urbem exercendas, ut decessores Nostri simili in causa decreverunt, sic Nosmet per totum Anni Sancti decursum intermitti suspendique decernimus, iis tamen exceptis quas enumeraturi sumus. Etenim ex indulgentiis, quae pro vivis concessae sunt, has, quae sequuntur, integras atque immutatas permanere volumus: I. Indulgentias in articulo mortis lucrandas. II. Eam, qua frui omnibus licet, quotquot, ad sacri aeris pulsum, Salutationem angelicam, aliamve pro temporis ratione precationem, recitaverint. III. Indulgentias iis tributas qui pie templa inviserint, ubi Sacramentum augustum quadraginta horarum spatio adorandum proponitur. IV. Indulgentias, quas eos lucrari decretum est, qui Sacramentum a gustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, aut cereum vel facem per alios ferendam ea occasione mittant. V. Indulgentiam, toties quoties lucrandam, iis concessam, qui Sacellum Portiunculae in templo S. Mariae Angelorum, prope Assisium, pietatis causa, adierint. VI. Indulgentias, quas S. R. E. Cardinales, Apostolicae Sedis Nuntii, itemque Archiepiscopi et Episcopi in usu Pontificalium aut impertienda benedictione aliave forma usitata largiri solent. Ceteras omnes indulgentias plenarias et partiales, aut ab Apostolica Sede directe concessas, aut ab aliis quoque pacto concessas concedendasque ex facultate iure ipso vel peculiari induito sibi facta decernimus, per totum Annum Sanctum vivis nequaquam prodesse, sed tantummodo vita functis. Praesentium interea auctoritate Litterarum praecipi-VII.