Püspöki körlevelek 1922 (Szombathely, 1923)
IX. Nr. 4780. Dubium circa Missas de Requie. i 1 1 Nr. 4781. „Anatole France“ opera omnia damnantur. 1 1 1 1 Nr. 4782. Benedictio ap. in articulo mortis. i Expostulatum est a Sacrorum Rituum Congregatione: „Utrum Missae de Requie, quae celebratur in translatione cadaveris iam humati in definitivam sepulturam,gaudeat privilegiis Missae exequialis ut in die obitus seu depositionis, quamvis exsequiale funus peractum fuerit occasione praecedentis seputuare.“ Sacra porro Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, respondendum censuit: Negative, sed ad casum propositum eadem Sacra Congregatio extendit, privilegia contenta in novis Rubricis Missalis tit. III, de Missis defunctorum, n. 6. Atque ita rescripsit, declaravit et indulsit. Die 16. Junii 1922. f A Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, S. R. C. Praefectus, — L. f S. — Alexander Verde, Secretarius. Feria IV., die 31 Maii 1922. In generali consessu Supremae S. Congregationis Sancti Officii, Emi ac Rmi Dni Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Gdnerales, praehabito DD. Consultorum voto, decreverunt: „Opera omnia auctoris Anatole France, ad praescriptum Codicis J. C. can. 1399, 2°, 3°, 6°, 8", 9", prohiberi ipso iure, eaque in Indicem Librorum prohibitorum inserenda esse.“ Insequenti vero feria V, die 1. Junii eiusdem anni, Sanctissimus D. N. Pius divina providentia Papa XI, in solita audientia R. P. D. Assessori S. Officii impertita, relatum sibi Emorum ac Rmorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publici iuris fieri praecepit. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 2. Junii 1922. Aloisius Castellano, Supremae S. C. Notarius. S. Congregatio Rituum, approbante SSmo, decreto die 9. Augusti a. 1922. dato capiti Ritualis Romani, in quo ritus et formula benedictionis apostolicae in articulo mortis traditur, sequentia iussit inserenda quae etiam in Rituali Strigoniensi tit. V. cap. n. 7. addenta mandamus: Si vero infirmus sit adeo morti proximus . . . Benedictionem ei impertiatur, dicendo: Dominus noster, ut supra. Et si mors proxime urgeat dicat: Ego, facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum tibi concedo. In nomine Patris f et Filii et Spiritus Sancti. Arnen. Per sacrosancta, ut supra. Benedicat te, ut supra. In casu vero necessitatis sufficit dicere: Ego, facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, indulgentiam plenariam et remmissionem omnium peccatorum tibi concedo, et benedico te. In nomine Patris f et Filii et Spiritus Sancti. Arnen. Quando hujusmodi Benedictio Apostolica pluribus simul infirmis impertitur, omnia dicantur semel ut supra, singulari tantum numero in pluralem immutato. Sacrae Rituum Congregationi pro opportuna declaratione sequens dubium expositum fuit; nimirum: „Utrum in ecclesiis earumque cryptis divino cultui destinatis apponere liceat tabulas cum inscriptionibus et nominibus fidelium defunctorum quorum corpora inibi tumulata non sunt nec tumulari possunt juxta canonem 1205 § 2 CJC.“ Et sacra Rihuum Congregatio, omnibus accurate perpensis, proposito dubio respondendum censuit: „Non licere juxta alias resolutiones et ad tramitem decreti S. R. C. n. 733 et can. 1450 § 1 CJC.“ — Atque ita rescripsit et servari mandavit. Die 20 octobris 1922. — A. Card. Vico, Ep. Portuert. et S. Rufiane, S. R. C. praefectus. L. S. — Alexander Verde, Secretarius. Nr. 4783. Dubium. De tabulis cum nominibus defunctorum in templis non sepultorum