Püspöki körlevelek 1921 (Szombathely, 1922)

35 -Nr. 3245. Dubium circ indulgentias vulgo „Aposlolicas Nr. 3246. Dubia circa indulgentias festis adnexas quando haec transferuntur exlensionem, uli supra, benigne concedere dig­nata est. Datum Romae, in Sacra Poenitentiaria, die 22 januarii 1921. O. Card. Giorgi, Poeniten­­liarius Maior. L. f S. F. Borgongini Duca, Sec­retaries. 11. a Utrum canon 924 § 2 Codicis iuris Cano­pici, iuxta quem „Indulgenliae coronis aliisve . rebus adnexae tunc tantum cessant, cum coro­nae aliaeve res prorsus desinant esse vel ven­dantur“, abrogaverit Decretum s. m. Alexandri VII, die 6 februarii anno 1657 editum, a singulis Summis Pontificibus initio pontificatus renovatum, et etiam die 5 septembris anno 1914 a S&mo D. N. Benedicto div. Prov. Pp XV. confirmatum, quo expresse declaratur Indulgentias vulgo „Apos­­tolicas“ coronis aliisve rebus sic adnecti ut ne transeant personam illorum, pro quibus huius­­modi res benedictae fuerint, vel illorum, quibus ab istis prima vice fuerint distributae, atque ne pariter hae res commodari vel precario aliis tradi possint Indulgentias communicandi causa? Sacra Poenitentiaria Apostolica, re mature perpensa, respondendum censuit: AJfirmatioe. Hoc autem responsum ab infrascripto Car­dinali Poenitentiario Maiore in audientia diei 4 vertentis februarii eidem Ssmo D. N. relatum, Sanctitas Sua approbavit, confirmavit atque pub­lici iuris fieri iussit. Datum Romae, in Sacra Poenitentiaria, die 18 februarii, anno 1921. 0. Card. Giorgi, Poenitentiarius Maior. L. f S. F. Borgongini Duca, Secretarius. III. 1 Attento canone 922 Codicis luris Canonici, proposita fuerunt sequentia dubia: „Cum festum, cui adnexa sit aliqua Indulgentia, legitime qui­dem transfertur, sed ad tempus tantummodo et absque solemnitate ac externa celebratione, •quaeritur: 1° utrum Indulgentia cesset vel maneat diei affixa; et quatenus negative ad lam partem, utrum 2° maneat etiam cum festum transfertur ob occursum feriae VI in Parasceve ?“ Sacra Poenitentiaria respodit: Circa lum, negative ad lam partem, affirmative ad 2am. Circa 2um, affirmative. Facta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Benedicto div. Prov. Pp. XV, ab infras­cripto Cardinali Poenitentiario Maiore, in audien­tia diei 4 huius mensis, Sanctitas Sua enunciata responsa approbavit et publicari iussit. Datum Romae, in Sacra Poenitentiaria, die 18 februarii, anno 1921. O. Card. Giorgi, Poenitentiarius Maior. L. -f S. F. Borgongini Duca, Secretarius. PONTIFICIA COMMISSIO AD CODICIS CANONIS AUTHENTICE INTERPRETANDOS. Dubia soluta in plenariis comitiis Emmorum Patrum. I. In quibusdam Institutis votorum simplicium vota emittuntur sub hac vel simili conditione apposita: „Donec in Congregatione vivam“, ita ut alumnus, sive sponte discedat sive a Supe­rioribus dimittalur, ipso facto a volis liber evadat. Hinc quaeritur: 1° In hisce Institutis debetne tali professioni praemitti triennium votorum temporaneorum, ad normam can. 574? 2° In dimissione alumnorum, qui similem professionem emiserunt, debentne servari cann. 647-648 de dimissione religiosorum qui vola temporanea emiserunt, vel can. 649 et sequentes de dimissione eorum, qut vota perpetua emiserunt ? Resp.: Ad lum. Negative. Ad 2um. Pro iis qui vota iam emiserunt sub hac conditione, serventur canones 646, 647 et 648. II. In can. 681 praescribitur ut in dimissione alumnorum Societatum sine votis serventur ca­nones 646-672, qui de dimissione religiosorum agunt. Cum vero hi canones diversa praescri­bant, pro diversitate casuum votorum tempora­neorum aut perpetuorum, quaeritur ad quemnam casum referri debeat praescriptio praedicti can. 681, cum in eo agatur de alumnis qui nulla vota emittunt? Resp.: Si vinculum quo abstringuntur so­dales Societatis sine votis est temporale, ser­ventur canones qui agunt de dimissione religio­sorum qui vota temporaria emiserunt; si sit perpetuum, serventur canones de dimissione religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt. III. Cum in Constitutionibus quarumdam Con­gregationum Religiosarum iuris pontificii in for­mula professionis nulla fiat mentio Antistitae, sed tantummodo Episcopi vel eius delegati quaeritur: 1° An Episcopus vel eius delegatus in casu habendus sit legitimus Superior secundum Constitutiones ad professionem recipiendam, de quo in can. 572, § 1, n. 6. 2° An lege clausurae papalis, de qua in cann. 597-600, comprehendantur etiam moniales, quarum vota, quamvis ex Instituto deberent esse sollemnia, tamen in aliquibus locis, ex prae­scripto Sedis Apostolicae sunt simplicia. Resp.: Ad lum. Affirmative, tamquam habens legitimum mandatum. Ad 2um. Negative, ratione indulti apostoliéi adhuc in vigore manentis. Nr. 3247. Interpretatio Codicis.

Next

/
Thumbnails
Contents