Püspöki körlevelek 1921 (Szombathely, 1922)
29 Ad 3um: Negative. Ad 4um: Quatenus non sit provisum per responsionem ad llim dubium, Ordinarius recurrat ad S. Congregationem Concilii. Ad 5ura: Negative; nisi examen versetur etiam circa ea omnia, de quibus interrogandus sit clericus de paroecia providendus. Ad 6ura: Negative, salvo tamen praescripto § 2 eiusdem canonis. De religiosis. I. Utrum verba canonis 506, § 2: „secus, Superior regularis; sed etiam hoc in casu Ordinarius tempestive moneri debet de die et hora electionis, cui potest una cum Superiore regulari per se ipse vel per alium assistere et, si assistat, prneesse“, ita intelligenda sint, ut Ordinarius loci possit (sed non debeat) assistere per se ipse vel per alium electioni Antistitae in monasteriis monialium Superioribus regularibus (etiam exemptis) subiectis, et praeesse, idest gubernare actum electionis sive per se, sive per alium; an tantummodo per se ipse. Resp.: Affirmative ad lom pariem, negative ad 28m, seu Ordinarium loci praeesse sive assistat per se ipse, sive per alium. II. Utrum ad normam can. 512, § 2, 1° et can. 513, § 1, officium Ordinarii loci sit visitare quinto quoque anno monasteria monialium, quae Regularibus (etiam exemptis) subduntur, circa ea quae clausurae legem spectant eo, qui in can. 513 exponitur modo. Resp.: Affirmative. III. Utrum verba canonis 522 : „confessio in qualibet ecclesia vel oratorio etiam semi-publico peracta valida et licita est,“ ita intelligenda sint, ut confessio extra ea loca peracta non tantum illicita, sed etiam invalida sit. Resp.: Canon 522 ita est intelligendus, ut confessiones, quas ad suae conscientiae tranquillitatem religiosae peragunt apud confessarium ab Ordinario loci pro mulieribus approbatum, licitae et validae sint, dummodo fiant in ecclesia vel oratorio etiam semi-publico, aut in locp ad audiendas confessiones mulierum legitime destinato. IV. Utrum vi canonis 535, § 1, 1° si monasterium monialium subiectum sit Superiori regulari (etiam exempto), administrationis ratio reddenda sit Superiori regulari et etiam Ordinario loci. Resp.: Affirmative. V. Utrum prohibitiones, de quibus in can. 642, obstent quominus religiosi officia vel beneficia adipiscantur, tantum si ad saeculum post promulgationem codicis sint regressi; an etiam eos complectantur qui iam ante promulgationem codicis extra religionem, venia pontificia, versrltmntur, non obstante canone 10. Resp.: Negative ad lam partem, affirmative ad 2ara. De reseroationibus. Utrum ad normam canonis 893, § 1 et 2, peregrinus teneatur reservationibus loci, in quo degit. Resp.: Affirmative. De sede confessionali. Utrum can. 909, § 2 : „Sedes confessionalis crate fixa ac tenuiter perforata inter poenitentem et confessarium sit instructa“, pro mulieribus tantum ; an generaliter pro poenitentibus uti forma propria audiendi confessiones in ecclesiis et publicis oratoriis sit servanda. Resp.: Negative ad lam partem, affirmative ad 2am, firmo tamen praescripto canonis 910, § 2. De officio funebri sollemni. 1* Utrum officium funebre quod non intra mensem a die tumulationis celebratur, sed intra mensem a die notitiae obitus alicuius qui in regione tonge dissita decessit (v. g. in America), heberi debeat officium solemne, de quo in can. 1237 quoad effectus paragraphi secundae illius canonis. 2° An Ordinarius, ad vitandos abusus eorum qui ultra mensem protrahunt officium funebre eo animo ut Parochus emolumenta non percipiat, possit statuere quod officium a parentibus celebratum pro defuncto publice et cum cantu habeatur uti officium solemne funebre, quoad omnes suos effectus. Resp.: Ad 1TMet 2um: Recurrendum esse ad S. C. Concilii. De abstinentia et iejunio. I. — 1° Utrum ad normam can. 1252, § 4, ieiunium cesset quando dies festus, qui ieiunium in vigilia habet adnexum, incidit in feria II, ita ut non amplius ipsum ieiunium anticipari debeat sabbato praecedenti. 2° Utrum verba: nec pervigilia anticipantur respiciant tantum exceptum tempus Quadragesimae, an etiam totum annum. Resp.: Ad lum: Affirmative, salvo praescripto canonis 1253. Ad 2um: Respiciunt totum annum. II. — 1° Utrum si festum S. Iosephi, diei 19 martii, incidat in feria sexta vel sabbato, teneat tantum lex ieiunii, an etiam lex abstinentiae. Et quatenus affirmative ad primam partem, negative ad secundam, 2° Utrum cesset lex abstinentiae, etiam si festum S. Iosephi inciderit in aliqua die quatuor Temporum. Resp.: Ad lum: Servetur canon 1252, § 4,