Püspöki körlevelek 1920 (Szombathely, 1921)

25 „ uertétur in gáudium, allelúja, allelúja. v. Mundus autem gaudébit, vos vero con­­„ tristabimini, sed tristitia vestra. Convertetur „ “. Atque ita rescripsit, declavarit et servari mandavit. Die 16 maii 1919. T A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rutinae, S. R. C. Praefectus. Alexander Verde, Secretarius. SUPREMA S. CONGREGATIO S. OFFICII. Feria IV die 16 iulii 1919 In plenario conventu habito ab Emis ac Rmis Dominis Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus, proposito dubio: „An doctrinae, quas hodie „ theosophicas dicunt, componi possint cum doctrina catholica; ideoque an liceat „ nomen dare societatibus theosophicis, earum conventibus interessé, ipsarumque „ libros, ephemerides, diaria, scripta legere“ Iidem Emi ac Rmi Domini, praehabito DD. Consultorum voto, respondendum decreverunt: Negative in omnibus. Et feria V die 17 eiusdem mensis, Ssmus D. N. D. Benedictus Div. Prov. PP. XV, in solita audientia R. P. D. Assessori S. O. impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit et publicari mandavit. Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 18 iulii 1919. A. Castellano, Sup­remae S. C. S. Off. Notarius. Sacra Congreg. Concilii. Romana et Aliarum. Proposito in plenario S. C. Concilii conventu diei 21 iunii 1919 suprascripto dubio, nimirum: An requiratur concursus vel saltem examen in parochorum trans­latione de qua in can. 2162 et seq. Codicis luris Canonici: Emi Patres respondendum censuere: Negative ad utrumque. In audientia autem insequenti die infrascripto Secretario concessa, SSmus D. N. Benedictus Divina Providentia PP. XV, datam resolutionem approbare et confir­mare dignatus est. I. MORI, Secretarius. N. 3944. De Theoso­­phismo. N. 3945. Translatio Parochorum „An resolutiones S. C. EE. et RR., sub die 18 iulii 1902 ad I, et 15 ianuarii „ 1903 ad 1 et II, circa modum servandum in emittenda simplici et sollemni Monia­­„ lium professione post editum Decretum Perpensis diei 2 maii 1902, vigeat post „ inductam a Codice luris Canonici professionem votorum temporaneorum, quae „ votis sollemnibus praemitti debeat?“. S. Congregatio, omnibus mature perpensis, respondendum censuit: Negative, et ad mentem. „Mens est ut professioni sollemni reserventur ritus „ illi omnes et caeremoniae quae ad perpetuitatem status referuntur; ad professionem „ vero temporaneam sufficit ut, ad normam canonis 577, § I, n. 6, a legitimo Supe­­„ riore secundum Constitutiones per se vel per alium recipiatur“. Datum ex Secretaria S. Congr-egationis de Religiosis, die 10 iulii 1919. Maurus * M. Serafini, Ab. O. S. B., Secretarius. N. 3946. Dubium circa ritus in pro­fess. moni­lium.

Next

/
Thumbnails
Contents