Püspöki körlevelek 1919 (Szombathely, 1920)

47 ciati sumus, tum tibi, Dilecte Fili noster, conlegisque in episcopatu tuis vehementer ab hostili dominatu timuimus. Nupperime autem, simul atque Venerabiles Fratres Episcopos Vesprimiensem et Vaciensem admisimus, singillatim atque accuratissime ab utroque edocti sumus quibus vos conflictati sitis quamque gravibus aerumnis. — ita enim sacro patrimonio destituti estis ut ne relictum quidem vobis* sit unde vitam aleretis ; impediti omnino quominus pastorale libere exerceretis munus, acerbissimas vexationes oppetiistis ; omnia demum experti et perpessi estis, quae homines, quovis freno exsoluti Ecclesiaeque odio instincti, ad nocendum excogitare potuerunt. Verum tamen ex ipsa tristium eventuum enarratione plura collegimus, quibus abunde delec­taremur, siquidem intelleximus, vos, sine macula et iactura dignitatis, immo etiam invicta cum fortitudine calamitates eas omnes pertulisse, -et clero populoque vestro mirifica praebuisse virtutum exempla. Qua in re sciatis volumus, Nos et angoribus vestris paterna caritate congruere et qonstantiam vestram summopere vobis gratulari. Quoniam vero clerum et Christifideles vobis commissos memoravimus, facere non pos­sumus quin publice collaudemus cum sacerdotes istos, qui, maximam partem, Antisti­tes suos imitati, se officii retinentissimos praestiterint, tum catholicos Hungaros, quorum fides animique magnitudo effecerit ne clerus maiora indignioraque pateretur. Ac certe cum intemperantes rei publicae gubernatores id propositum sibi haberent, ut cum vetere societatis ordine Ecclesiae iura et maiorum fidem labefactarent, cernere re ipsa licuit quam altis in populo radicibus defixa esset catholica ea fides unde inlustris S. Stephani natio, uti olim omnem cultum atque humanitatem hausit, ita spem omnem futurae prosperitatis spondere sibi unice potest. Quo in genere cle­rus iste omni contentione nitatur oportet, ut in popularium animis avita fides con­sistat incolumis, immo uberius excolatur : quoti sacerdotes haud multo negotio asse­­quentur, si arctiore cum fidelibus consuetudine coniuncti erunt eorumque voluntatem sibi admodum conciliaverint. Quod vero ad Nos attinet, nihil profecto reliqui facie­mus quod nationi vestrae, tam praeclare de Ecclesia meritae, sit aliquo pacto profu­turum. Optata interea reservavimus quae Venerabiles Fratres Episcopi Vesprimiensis et Vaciensis Nobis nomine tuo aperuerunt, opportunamque eorum rationem tunc ha­bebimus cum controversiae ex bello ortae disceptabuntur. Deliberatum vero Nobis est nihil decernere nisi rogatis antea sententiam, quorum intersit, Venerabilibus Fratribus Hungáriáé Episcopis, neque ulla inire consilia nisi quae supremum tantummodo re­ligionis et fidelium istorum bonum suggesserit. In solacium interea praeteritorum et praesentium malorum inque testimonium paternae benevolentiae Nostrae, tibi, Dilecte Fili Noster, conlegis in episcopatu tuis et universo clero ac populo Hungáriáé apos­­tolicam benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apudSanctum Petrum die XI. mensis Septembris anno MCMXIX, Pontificatus Nostri sexto. Benedictus P. P. XV. m. p. Az 1917, XIII. körlevél 4594. sz. intézkedésében körvonalazott irányelvek figye- 4292. sz. lembevételével a misebor költségeit az 1919. évre literenkint 14 K.-ban állapítom meg. Mi*e^.költ

Next

/
Thumbnails
Contents